Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 280


cum multo labore! Ecce ostenderunt michi sedem, ubi sedisti, et sepulcrum
Paule devote tue, palatium, ubi abitasti, et omnia destructa
et a longo tempore sub dominio Sarracenorum blasphemancium
Christum. O sancte Gregori, o mens Deo devota, o rimator
cordium et ordinator morum! In tuis operibus, et maxime in tuis
Moralibus, unquam scripsisti, unquam aliquid contra Machometum,
plura contra dyabolum et contra imitatores eius, contra antichristum
et imitatores eius, utilia ubi multa inveni. Sed ecce unus de maximis
imitatoribus dyaboli, famosus antichristi precursor Machometus se bene
vindicavit de te!Nam parum post tua tempora surrexit et in suo
alchorano mores corrupit et virtutes, vicia inseruit fidem christianam
molliter extinguere, civitates et ecclesias christianorum destruxit et
nunc fere septingentis annis armis et viribus prevalet. Et postquam
destruxerunt Accon, librum tuum Moralium portaverunt usque prope
Ninivem, civitatem grandem. Ibi enim librum tuum quasi captivum
sclavum redemi, qui distabat a christianitate ex omni parte plusquam
quinquaginta dietas cameli. O sancti martires, o milites Christi legittimi,
qui gloriosum sanguinem fudistis pro Domino, qui perfectissime
honorastis Christum in vita vestra et eum imitati estis in morte!
Ecce quantum prevaluit contra nos Machometus, blasphemus et inimicus
Christi! Ecce iam dominatur christianis soldanus Babilonie fere
septingentis annis. Ecce quot torquet et cogit christianos negare fidem
Christi supplicijs et muneribus! Miracula defecerunt et scandala tantum
creverunt, et vos siletis! O sancte Mercuri, tu occidisti Iulianum
illum appostatam quia blasphemaverat Christum, tu illum tua
victoriosa lancea perforasti! Ecce Machometus, qui multo amplius,
quam Iulianus incomparabiliter blasphemat Christum, quomodo tantum
prevalebit? Numquid lancea tua fracta est? Numquid brachium tuum
debilitatum est? Ubi eras, quando successor Machometi, soldanus Babilonie
accepit Accon? Dicitur enim, quod una die plus quam xxx
millia christianorum occidit. Hoc numquam fecit Iulianus nec aliquis
tyrannus contra fidem, quod ego sciam, preteriti temporis. O cetus
apostolorum! O altissimi senatores vite eterne! O principes ecclesiarum
et belli triumphales duces! Quid nobis accidit doloris et
tristicie, quia ubique perdimur, ubique succumbimus cum Sarracenis
non solum in bello corporali, sed eciam in pugna spirituali! Nam
Sarraceni multos christianos occidunt, et multi alii christiani, qui relicti
sunt, legem ymmo perfidiam Sarracenorum suscipiunt. Ecclesie
christianorum destruuntur et meschite Sarracenorum edificantur; libri

Torna all'inizio