Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 73


temperatus delectetur in operibus talium virtutum. secundum
se virtutes illae perficiunt habentem eas, et ut
est aliquis secundum se. Sed iustus legalis, quia delectatur
in operibus illis, prout implet legem, Iustitia legalis
non perficit hominem secundum se, sed perficit ipsum,
ut habet ordinem ad leges. Leges autem traduntur ab
ipso principe, et sunt traditae ipsis civitatibus subditis
imperio principis, cuius est leges facere. Perfici ergo
in ordine ad leges, est perfici in ordine ad principem,
cuius est legem ferre, vel in ordine ad totam Civitatem,
cui lex imponitur. Iustitia ergo legalis licet faciat illa
eadem opera, quae facit Temperantia, et Fortitudo: perficit
tamen ipsum habentem in ordine ad alium, ut in
ordine ad principem, vel ordine ad Civitatem: non obstante
quod Temperantia, et Fortitudo, et aliae virtutes
huiusmodi perficiant habentem secundum se. patet ergo,
quomodo Iustitia legalis est quodammodo omnis
virtus, et quod non determinat sibi specialem Iustitiam,
sed agit opera specialium virtutum. Iustita vero aequalis
non est omnis virtus, nec agit opera singularum virtutum,
sed determinat sibi specialem Iustitiam, eo quod
in ea intenditur speciale bonum. Nam licet qualitercunque
civis bonus sit, ex hoc resultet commune bonum,
et sit inde melior civitas, et qualitercunque malus sit,
inde peior civitas: non tamen ex quacunque bonitate
unius civis per se, et secundum quod huiusmodi resultat
bonitas alterius civis: nec quaecunque pravitas unius civis
per se loquendo infert malum alteri civi. Sed si in
bonis exterioribus aliquis malus sit, ut quod velit habere
plus de iis, quam eum deceat: ex hoc infertur nocumentum
aliis civibus: quia si ille habet inde plus, alii
habent inde minus. Iustitia ergo specialis, per quam
vitatur malum aliquod speciale, prout ex malitia unius
civis infertur nocumentum alteri, determinat sibi specialem
materiam, et habet esse circa haec bona exteriora,

Torna all'inizio