Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 224


civitas propter regnum. Communitas ergo vici est finis
communitatis domus, communitas civitatis communitatis
vici: sed communitas regni est finis omnium praedictorum.
Quare cum imperfectum in via generationis
et imperfectionis praecedat perfectum, perfectum vero
praecedat ipsum in via perfectionis, et complementi: bene
dictum est, communitatem domus esse priorem aliis tempore
et generatione; esse tamen posteriorem illis perfectione
et complemento. Unde et Philosophus I. Politicorum
comparans civitatem ad vicum et domum, ait,
quod prima communitas est communitas civitatis. quod
non est intelligendum de prioritate generationis vel temporis,
cum ipsemet dicat civitatem procedere ex multiplicatione
vici, sicut et vicus procedit ex multiplicatione
domorum, intelligendum est tergo hoc de prioritate perfectionis,
et complementi. Amplius cum communitas
domus ad communitates alias non solum se habeat sicut
imperfectum ad perfectum, sed etiam sicut quod est ad
finem ad ipsum finem: domus respectu aliorum communitatum
non solum est prior tempore, et posterior perfectione,
sicut imperfectum se habet ad perfectum, sed
etiam est prior in opere, et posterior in intentione: quia
quod est ad finem, hoc modo se habet ad ipsum finem; spectat
enim non solum ad principem sine ad legislatorem,
sed etiam ad quemlibet civem prius intendere bonum
cruitatis et regni, quam etiam bonum propriae domus,
ut in tertio libro plenius ostendetur. Viso, quomodo communitas
domus aliquo modo est prior, quam communitates
aliae: de levi videri potest, quomodo sit huiusmodi
communitas naturalis. Nam cum natura non praesupponat
artem, sed ars naturam: quicquid arte naturali supponitur,
non proprie quid artificiale erit, sed oportet illud
(secundum quod huiusmodi est) naturale esse. Quare
si homo est naturaliter animal communicativum et sociale,
cum omnis communitas praessuponat communitatem

Torna all'inizio