supradictorum pontificum, scilicet Sergii pape, Gregorii pape et Benedicti pape
tercii et Leonis IIII, omnia per ordinem invenies quod queris. Hisque temporibus
post Benedictum successit Paulus papa secundus, post Paulum Stephanus papa V; cui
successit Nicholaus papa primus, post eum Adrianus papa secundus, post eum Iohannes papa VIII.
LXXXIII. De Karulo Lodoici senioris filio et patruo iunioris, agnomine
Calvus.
Anno Domini DCCCLXXIIII. Karulus Lodoici senioris filius et patruus iunioris, agnomine
Calvus, regnavit an. unum et men. VIIII. Hic enim, cum esset Francie, Romam venit et imperium
per Iohannem papam inunctus obtinuit; de, ut diximus, aiunt quidam, quod prepucium
Domini transtulit de Aquisgrani in pagum Putaviensem apud Carosiam. His diebus eius
fuit Lodoicus rex Baguarie et Alamanie apud Francheferth mortuus tres filios dereliquid, Karolomannum,
Lodoicum et Karolum. Qui diviserunt inter se regnum Theothonicum. Karlomannus filium
habuit Arnulfum nomine de nobili femina, sed non legittimum.
LXXXIIII. De Karulo minore, Lodoici filio.
Anno Domini DCCCLXXV. Karolus minor, Lotharii filius, apud Romanos regnavit an. VII.
Hic cum esset rex Provincie, Romam venit et a Iohanne papa VIII. coronatus est. Coronatus igitur
privilegium fecit de libertate clericorum et ecclesiarum. Apud Constantinopolim successit
eius uxor Odochia, que regnavit an. XXVI. Michael autem mortuus est in Crisopoli, translatus
est in urbem regiam et in templo Apostolorum sepultus. His quoque temporibus post
Iohannem papam VIII. successit Martinus papa secundus, post Martinum Adrianus papa secundus.
Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recurre
ad cronicam Iohannis pape VIII, et omnia ibi invenies.
LXXXV. De Arnulfo Karolomanni filio.
Arnulfus Karolomanni filio non legittimus, cum esset rex tercie partis, regnavit apud Romanos
an. XII. His temporibus Adrianus Arnulfum legittimavit; cui Stephanus papa VI. successit;
postea Formosus papa primus. Et si vis scire de gestis, que fuerunt eodem
tempore, require cronicam Formosi pape. Tunc temporis Formoso pape successerunt
sequentes ordine disposito: Bonifacius papa VI, Stephanus papa VII, Romanus primus, Theodorus
papa secundus, Iohannes papa IX, Benedictus papa IIII, Leo papa Vus, Christoforus
papa primus. |
|