Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 110


quidem et honorare debeo filios comitis Perticensis per quem,
ut verum fatear, pater meus regnum obtinuit. Nam idem comes
patri meo terram amplissimam cum nepte sua, matre mea, dotem
dedit, quam in Hispania multis periculis ac diuturnis laboribus
expugnatam, Sarracenis abstulerat. Nec ergo mirari debetis si
filium eius, matris mee consobrinum, loco michi fratris habendum
censeam, [et de remotissimis partibus ad me venientem gratanter
excipiam, quem q]uidem volo iubeo[que, ut qui me fi]liumque
meum [diligere] se fatentur, propensius diligant et honorent,
ut eorum gratia erga nos ex hoc ipso fidei dilectionisque
quantitatem emetiar". Tunc omnes id se libenter facturos
promptissime responderunt, licet inter eos essent nonnulli quibus
illius adventus maxime displiceret. Interea regina voluntatem eius
diligenter inquirens, cum intellexisset eum nolle diutius in Sicilia
commorari, summa ope niti cepit ut hoc eius propositum immutaret,
et gloriam ei divitiasque, quas habiturus erat si remaneret,
ostentans simulque Transmontanorum inopiam ei frequenter obiciens,
socios quoque ipsius propositi ingentibus premiis hortabatur,
ut cum eo se promicterent remansuros, intelligens non posse
mentem illius aliter ad id quod postulabat inflecti.
XXXV. De creatione Stephani in cancellarium.
Quod ubi plurima precum instantia multisque promissionibus
vix tandem optinuit, constituto die cunctis qui tunc aderant
episcopis proceribusque convocatis ad curiam, cancellarium eum

1



5




10




15




20



Torna all'inizio