: Passio sanctarum Seraphiae et Sauinae (BHL 7586)

Pag 178


Preses dixit: «Ecce iam nunc uideam, si ualebit ars tua et, si
non sacrificaueris, caput tuum faciam incidi!». Seraphia respondit:
«Fac, quod uis, non sacrifico demoniis nec facio uoluntatem
patris tui Satanae, quia Christiana sum!». Et iussit ei preses apponi
duas lampades ardentes, et cum applicatae fuissent lampades,
mox extinctae sunt; et qui lampades tenebant, ceciderunt retrorsum.
Sancta autem Seraphia, eleuans oculos suos ad celum, dicebat:
«Domine Iesu Christe, erubescant et conturbentur nimis omnes
inimici mei; auertantur retrorsum et confundantur ualde uelociter».
Preses dixit: «Sacrifica diis, ne moriaris!». Seraphia respondit:
«Ideo autem non sacrifico diis uestris, ne moriar morte
uestra». Preses dixit: «Biothanata et malefica, audi imperiale
preceptum, et sacrifica diis immortalibus et libera te de cruciatibus
et morte!». Seraphia respondit: «Biothanati et malefici uos estis,
qui negatis Deum uiuum et uerum, et demonia adorando cum ipsis

Torna all'inizio