Solutio
Respondeo dicendum, quod triplex expositio posita conveniens est secundum
sanctos, per quam multiplex error excluditur. Per primam excluditur error
Manichaei ponentis plura principia: quia in principio uno effectivo, et non in
pluribus, res factae dicuntur. Per secundam excluditur error aeternitatis mundi,
in hoc quod mundus principium durationis habere ponitur. Per tertiam excluditur
error ponentium visibilia a Deo creata mediante spirituali creatura, in hoc
quod ponitur caelum et terra esse primo creata.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio principii effectivi appropriatur Patri,
sed ratio principii exemplaris per modum artis appropriatur Filio, qui est
sapientia et ars Patris.
Ad secundum dicendum, quod esse «in», sicut in continente et salvante, appropriatur
Spiritui Sancto propter appropriatum bonitatis; sed esse in per modum
quo artificiatum est in arte, et res in sua similitudine, appropriatur Filio.
Ad tertium dicendum, quod secundum illam opinionem quae ponit omnia simul
creata in materia informi, dicuntur res creatae in principio temporis, quod
mensurat motum primi mobilis, non sicut in mensurante creationem, sed sicut
in adiacente creationi: quia simul fuerunt rerum creatio et temporis principium.
Sed secundum aliam opinionem, quae ponit res formatas per temporum successionem,
non intelligitur de tempore quod est mensura illius motus, sed de tempore
quod est numerus illius vicissitudinis, qua esse mundi succedit ad non esse
eiusdem. Vel secundum alios sumitur tempus pro aevo, quod simul cum caelo et
terra creatum est.
Ad quartum dicendum, quod sicut numerus non numeratur alio numero, ita nec
tempus alio tempore mensuratur, nec fieri eius, cum suum esse totum sit in fieri:
unde incipit in principio temporis non sicut in mensurante esse eius, sed sicut
in eo a quo incipit eius productio, ut animalis a corde, et domus a fundamento,
et linea a puncto.
Ad quintum dicendum, quod loquitur Philosophus de ordine naturae prout animal
prius homine dicitur, et non de ordine durationis; non enim fuit esse caeli
et terrae ante ipsa tempora.
Ad sextum dicitur, quod intelliguntur secundum unam opinionem omnia simul
creata non in speciebus suis, sed in materia informi; sed secundum alios dicuntur
omnia creata simul etiam in formis propriis; sed tunc haec ante alia creata
dicuntur, non duratione, sed naturae ordine, secundum quod in via generationis
est incompletum ante completum. Haec tamen infra magis inquirentur.
Ad septimum dicendum, quod per caelum etiam intelligitur angelica natura,
quae in caelis habitare dicitur; et per terram intelligitur tota natura generabilium
et corruptibilium.
|
|