Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 212


nostram || confirmacionem edidimus; sed.dum postea aliquas
altercaciones inter vos et ipsos homines, qui se per chartas ducum
dicebant esse liberos, consurrexisse manifestum est, pro quibus nos
missos nostros Rismum et Agilbertum ibidem directos habuimus,
per quos omnem causam liquidius inquirentes, omnem veritatem,
exinde cognovimus; propterea, pro mercedis nostre augmento, nos
ad ipsam casam Sancti Vincencii martiris prefatos homines de memorata villa Trite, sicut ab antiquo tempore illorum origo ad servicium
reddendum debiti fuerunt, ita et deinceps, remota de medio omni libertate, legitimum servicium et obsequium perpetualiter, omni tempore, per nostrum donacionis preceptum, ut perficiant iubemus.
De ordinando quoque abbate, sine qualibet cuiusque molestia,
liberam concessionem imperialis maiestati, et sibi subiectas cellas
ordinandi, iudicandi ac disponendi perpetualiter, preceptum largitus
est idem imperator et rex Carolus huiusmodi prefatis monasterii
monachis Sancti Vincencii levite et martyris.
PRECEPTUM DOMNI CAROLI IMPERATORIS.
(CAROLUS gracia Dei rex Francorum et Longobardorum ac
patricius Romanorum, omnibus episcopis, abbatibus, dudibus,
comitibus, iudicibus, castaldeis, accionariis, vicariis, centenariis vel

Torna all'inizio