| non servivit fastui; ad Ierusalem vero tetendit, Melchisedech vidit et ab eo benedictus,
 ab Omnipotente pater multarum gentium appellatus est. Quid vero scriptum est?
 Duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera, set qui de ancilla secundum
 carnem, qui autem de libera per repromissionem; qui sunt duo populi, unus catholicorum,
 alter vero hereticorum. Set sicut tunc qui secundum carnem persequebatur
 eum qui secundum spiritum: ita et nunc. Set quid dicit scriptura?  Eice ancillam
 et filium eius, non enim heres erit filius ancillę cum filio liberę  . Itaque Sara clamante
 ad Abraham, angelo intercedente, Hismael ex persecutione exheredatur, Ysaac
 vero hereditate donatur. Est alia persecutio, quam Ysaac sustinet patienter. Fodit
 puteos, quos ante foderat pater eius, invenit aquam, pro qua rixati sunt allophili; non
 repugnavit, patienter sustinuit, quandiu invenit Habundantiam et per Habundantiam
 veniret ad Bersabe, quę "puteus septimus" id est requies interpretatur; luce clarius
 demonstrans: cum persecutio ab his qui foris sunt nobis infertur, tolerando devincendam,
 cum vero ab his qui intus sunt, evangelica falce prius succidendam et postea omnibus
 viribus et armis debellandam. Quod melius ostendemus exemplis.
 Set quid nobis cum allegoria? Veniamus iam ad euangelicam veritatem; veniamus
 ad lucem, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; veniamus ad verba
 celo terraque durabiliora, et inveniemus nichil nobis cum mundo amicum nilve commune.
 Et ideo non dolendum est nobis, cum premimur, set potius gaudendum. Sic enim
 Salvator ait:  Nolite mirari, si odit vos mundus; scitote, quia me priorem vobis odio
 habuit  ; et iterum:  Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis; non quomodo hic
 mundus dat, ego do vobis  . O quanta dignitas, mundum cum filio Dei sentire inimicum,
 ut patrem, qui in celis est, una habere possimus amicum. Qui postea, nos invitans ad
 passionem, sic ait:  Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt
 occidere  ; et post pauca:  Si quis venit post me, abneget semet ipsum et tollat crucem
 suam et sequatur me  . Quodsi membra summi capitis sumus, debemus eum imitando
 eique inherendo illuc tendere, quo eum pervenisse pro certo cognovimus. Per probra
 et flagella et irrisiones et turpissimam mortem crucis ad gloriam pervenit resurrectionis;
 et consummatus factus, gloria et honore coronatus, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis.
 Sic et nos, si filii summi patris sumus, per mundanas passiones debemus
 commori secum, ut conresurgentes simul conregnare possimus. Quod illi matris nostrę,
 non habentis maculam neque rugam, primi fundatores et documentis docuere et exemplis
 monstravere. Quid enim aliud princeps ovili et vas electionis et filii Boanarges
 et fratres Domini ceterique dominici gregis arietes aliud nos docuerunt, quam mundum
 eum pompis suis relinquentes quę sursum sunt sapiamus, non quę super terram?
 Quod et exemplis monstravere, cum irent gaudentes á conspectu concilii, quoniam digni
 habiti erant pro nomine Iesu contumelias pati. Igitur postquam in omnem terram
 exivit sonus eorum, consummati facti, constituti sunt principes super omnem terram.
 Hos secutus est martirum candidatus exercitus, qui per varia penarum genera mortem
 invenientes ęternam vitam lucrati sunt. Quorum alii stipitibus suspensi, alii variis
 cruciatibus perempti, alii capite truncati, alii vivi excoriati, alii flammis concremati,
 alii fluminibus necati, alii vectibus perforati, alii vivi defossi, alii luminibus privati,
 alii membris ceteris debilitati, alii secti, alii lapidati, alii vincula et verbera experti,
 insuper et carceres, circuierunt in melotis et in pellibus caprinis. Hos ad tam preclaram
 gloriam perduxit pontificalis apex. Qui quamvis pene toto orbe iam diffusus
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 
 
 
 
 30
 
 
 
 
 35
 
 
 
 
 40
 
 
 
 
 45
 |