Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 108


permanens, et redduntur stulti leti, doctores vero dolentes.
Et efficitur iustitia imbecillis, iniusticia vero fortis. Redditur
scientia occulta, fatuitas vero manifesta. Et fit dilectio absconsa,
odium vero apparens. Et redditur donum ablatum a iustis
et datum impiis. Et permanet falsitas vigilans, veritas vero
dormiens. Et efficitur arbor mendacii fructum afferens, veritatis
vero arida. Et efficiuntur vie nequitie splendide, iustitie
vero tenebrose. Et fit cupido os suum aperiens preter terminum
rapiens omne quod inuenit, voluntas vero relicta et dedignata.
Et efficiunt[ur] maligni ascendentes ad celum, boni
autem diuersi in vmbilicum abyssi. Et efficitur nobilitas
abiecta de gradu excelso ad pedes rusticitatis, et redditur rex
se transferens de loco misericordie ad locum impietatis. Et
redditur peruersum hoc seculum, dicens: Occultaui bona et
manifestaui mala.
Et factum est, cum cogitarem in rebus huius mundi, et
quia homo est nobilior omnibus creaturis,et cum sit in ipsa
nobilitate in qua est, non desinit transferre de vno malo
in aliud, sciui quoniam nullus est habens modicum scientie,
qui hoc non intelligat, sed cum hic toto non querit saluare
animam suam nec de ea curat. Et miratus valde super hec
intellexi quoniam non est aliud quod prohibeat hominem
habere curam de anima, nisi hoc modicum vilis delectationis,
quod percipit in hoc mundo, scilicet visus, auditus, odoratus,
gustus et tactus. Et possibile est ipsum non sortiri de eis nisi
modicum quod cito recedit, et propter hoc obliuiscitur saluare
animam suam et errat in illo. Et quesiui pro homine exemplum
et inveni.
Quoniam similis est illi qui, cum fugeret a facie leonis,
peruenit ad quemdam puteum et intus se proiecit, et appodiauit
manus suas in duobus ramis circa orificium putei

Torna all'inizio