Salimbene de Adam: Cronica

Pag 529


Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam. Quod
bene patuit in homine isto.
Narratur hic horribilis historia et compassione digna.
Monstratur exemplis quod «necesse est» ibi «divinum adesse auxilium, ubi
cessat humanum».
Nam XXV de maioribus Trivisii fecit una die suspendi, et
non offenderant nec leserant eum in aliquo; sed quia timebat
ne forte possent eum ledere et sibi nocere, ideo removit eos a
facie sua ita turpiter suspendendo. Et XXX nobiles mulieres,
matres istorum, uxores, filias et sorores, fecit venire, ut viderent
suspendendos, et ipsi eas; quibus voluit nasum precidere, sed
benefitio cuiusdam, quem appellabat filium suum spurium, sed
non erat, fuit dimissum. Verumtamen usque ad mammillas fuerunt
vestes earum precise, ita quod totum corpus cuiuslibet earum
nudum erat, et viderunt eas qui suspendendi erant. Et ita iuxta
terram fuerunt suspensi, quod iste mulieres cogebantur per tibias
eorum transire, et illi cum tibiis et pedibus vultum earum percutiebant,
dum moriebantur in amaritudine animarum suarum; et
iste in angustia et dolore vivebant, dum talia ludibria sustinerent.
Nam erat hoc videre miseria et crudelitas maxima, que
nunquam fuit audita. Post haec fecit eas poni ultra fluvium qui
dicitur Sila vel Siler, ut irent quo vellent. Et fecerunt sibi coopertoria
de modico indumento quod habebant circa mammillas,
et operuerunt sibi membra genitalia, id est pudenda, et ambulaverunt
tota die illa per XV miliaria per terram incultam, per
spinas et tribulos et urticas et lappas et paliuros et cardetos,
et nudis pedibus incedebant et nudo toto corpore, et a muscis
mordebantur; et flendo ibant, quia causam flendi habebant, nec
habebant quid manducarent:
Ha, quanta miseria,
o Deus, considera!
Tuum est succurrere,
tuum est occurrere!
Vide tribulatas,
tibi reservatas,
tibi derelictas!

Torna all'inizio