Ad quintum dicendum, quod multitudo malorum qui erunt in ultimis temporibus,
non erit ex hoc quod virtus passionis Christi deficiat, sed quia armaturam Dei
qua armati sunt per passionem Christi abiicient, vel contemnent: quia «refrigescet
caritas multorum»; Matth. 24, 12; et ideo non est mirum, si devincantur.
ARTICULUS 3
Utrum per passionem Christi a poena aeterna liberati sumus
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod per passionem Christi non sumus liberati a poena aeterna.
Poena enim aeterna est poena inferni. Sed in inferno nulla est redemptio. Igitur
a poena aeterna Christi passio non liberat.
2. Praeterea, si Christus non fuisset passus, nullus in infernum ivisset, nisi peccasset
mortaliter. Sed nunc etiam Christo passo, solum mortaliter peccantes in
infernum vadunt. Ergo Christi passio non liberavit nos a poena aeterna.
3. Praeterea, poena quae finiri potest, aeterna non fuit. Sed poena a qua
Christus homines liberavit, finita est. Ergo a poena aeterna non liberavit.
SED CONTRA, peccatum est causa mortis aeternae. Sed Christus liberavit a peccato.
Ergo et a poena aeterna.
Praeterea, Zach. 9, 11: «Tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de
lacu in quo non est aqua».
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non liberavit nos a poena temporali. Quia adhuc pro
peccatis poena temporalis iniungitur poenitentibus. Ergo ab ea per Christum
non sumus liberati.
2. Praeterea, 1 Petr., 2, 21: «Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum, ut sequamini vestigia eius». Hoc autem non est nisi patiendo. Ergo
Christus per suam passionem nos obligavit ad patiendum poenam temporalem,
magis quam ab ea liberavit.
3. Praeterea, per resurrectionem mortuorum liberamur ab omni poena temporali.
Sed etiam si Christus non fuisset passus, mortui resurgerent: quia resurrectio
mortuorum est articulus fidei. Ergo passio Christi non liberat nos a
poena temporali.
4. Praeterea, posita causa sufficienti ponitur effectus. Sed adhuc in illis qui vim
passionis Christi omnibus modis in se excipiunt, manet poena temporalis. Ergo
passio Christi non liberat a poena temporali.
|
|