et intellectu serpentem interfecit? Dixit K[elila]: Quomodo
fuit illud? Inquit D[imna]:
Parabola . Fuit coruus quidam habens nidum suum in
arbore quadam, et erat secus arborem illam cauerna(m) serpentis,
et quotquot coruus filios producebat, serpens deuorabat;
de quo coruus doluit multum, et factus est tristis super
hoc. Et accedens ad quemdam sociorum dicens: Numquid
tibi videtur vt exurgam aduersus serpentem, dum dormit, et
eruam ei oculos, et vindicabo mihi de omnibus ab eo perpetratis.
Et respondens amicus dixit: Nequaquam fiat hoc
vi et potentia, sed quere tibi argumentum per quod posses
peruenire ad tuum desiderium. Et caue ne accidat tibi sicut
accidit cuidam aui, que, putans interficere cancrum, interfecit
seipsam. Ait coruus: Quomodo fuit hoc? Inquit socius eius:
Parabola . Fuit quedam avis que, cum haberet nidum
suum apud quendam locum, in quo erant multi pisces, senuit
nec poterat venari de illis piscibus, sicut solebat; et cum
staret ob hoc tristis, videns eam cancer, percipiens ipsam
esse dolentem, ait ei: Quid habes, cum videam te tristem et
mestam? Cui respondit: Quid boni post senectutem? Erat
quippe vita mea de piscibus huius lacus; hodie vero piscatores
venerunt illuc, dicentes sibi inuicem: Decet nos piscari
omnes pisces huius lacus simul et semel. Alter vero dixit:
Adeamus ad quendam locum in quo scio multos esse pisces
et ibi incipiemus piscari; quo modo, nobis peruenientibus
ad locum istum, poterimus capere et istos qui non fugient.
|
|