Aulus Ianus Parrhasius: Epicedion in Hippolytam Sfortiam

Pag 96


hoc vetuere malum, vaginaque suscipit ensem,
et mulcent placidis animum sermonibus aegrum.
tu tamen obvertis vultum, dux inclyte, tristem,
Pęonias nec passa manus hiat alta cicatrix.
hic amor, haec pietas, haec mira licentia flendi!
tempus erat, Pario quo iam tua membra sepulcro,
Hippolyte, condenda forent. componitur Indo
dente torus, sceptro quo tu subnixa potenti
acsi viva sedes, et fulvo tegmine circum
umbraris, ceu si quis opus componet eburnum
molibus Aetneis aut Orythiae therebinto.
hic caligantem superant funalia noctem,
et Cilicum messes undataque pascua Nilo
verque Arabum et Cynarę quae stillat ab arbore guttam
Coryciosque crocos arsuraque thura Sabęum
Vulcanus populatur edax. non Vida liquores,
cynnamon Ethiopes, non gramen decolor Indus
colligit, Alphonsi quod non det dextra favillis.
illum unum, illum omnis procerum vulgique corona
et modo plangentem liventia pectora palmis
pressaque captantem resupinis oscula labris
scindentemque togas animamque efflare parantem



320




325




330




335



Torna all'inizio