tunc comitiua suorum. Pirro uero statim innotuit quod Philistenes
et Menalipus, filii regis Acchasti, ad nemora ipsa peruenerant
causa venandi. Quo audito, statim Pirrus exuit uestas suas, et
quadam uili et ueteri ueste sibi quesita, lacerata multas in partes, se
induit, et accinctus quodam ense, sociis suis data licencia, solus properauit
ad nemus. Nondum igitur Pirrus multum per nemus
uagauerat cum regis Acchasti filiis obuiauit, qui a Pirro querunt quis
sit, vnde sit, vnde uenerit, et quo uadat. Pirrus autem respondit
eis se esse de Grecia et a Troya cum suis sociis cum quadam
naui ad patriam suam se uoluisse redire. Sed tanta maris tempestas
contra ipsos inualuit quod post multa discrimina et labores
non multum longe a litoribus naufragium sunt perpessi, sic quod
quingente persone nauigantes in eis subito naufragio perierunt.
"Ego tamen solus euasi, quem excellentes fluctus quasi mortuum
ad litora proiecerunt. In quorum spuma, dum frangit in terra et
in facie terre descendit circa litus, perueni a tumefaccione fluctuum
frangentium circa terram quasi mortuus inebriatus ad litus.
Ubi post multum vomitum aque salse quam ex mari sorbueram, in
aliquo respiraui, et demum post multas angustias uix bene restitutus
sum mee pristine sanitati, et in naufragio ipso cum amiserim
omnia que ferebam, pauper effectus mendico panem [h]ostiatim
dum ueniam ad proprios lares meos. Vos autem, si nondum
comedistis et detulistis aliquid in hoc nemus ad uescendum, estote
michi de eo in aliquo graciosi. Qui sibi dixerunt, "Morare nobiscum.
" Interim quidam ceruus lentis passibus dum uagaretur,
coram ipsis apparuit, quem statim Menalipus a fratre suo segregatus
insequitur, eo solo cum Pirro dimisso. Qui dum multum esset
elongatus ab eis, dum multum insisteret ceruum prosequi fugientem,
Philistenes frater eius causa quietis descendit ab equo, et
statim Pirrus in eum irruens ipsum protinus interfecit. Deinde
cum frater eius Menalipus a cerui prosecutione rediret, Pirrus
euaginato ense in eum irruens ipsum protinus interemit. Et sic
Pirrus duos suos auunculos fratres Thetidis auie sue crudeliter interfecit.
|
|