Papias: Ars Grammatica

Pag 262


DE INTERIECTIONE

1 Interiectio est pars orationis, que interiectiue et abscondita
uoce - id est non plene expressa - profertur. 2 Hanc Greci inter
aduerbia ponunt, quoniam hec quoque uel uerbis adiungitur, uel
uerba ei subaudiuntur: ut, si dicam << pape, quid uideo? >> uel per
se << pape >> , etiam si non addatur << miror >> , habet tamen in se
uerbi significationem. 3 Que res fecit Romanos hanc partem per
se ab aduerbis accipere, quia uidetur affectum in sese uerbi et
plenam motus animi significationem, etiam si non addatur
uerbum, demonstrare. 4 Interiectio tamen non solum affectum
significat, sed etiam uoces que cuiuscumque passionis animi
pulsu per exclamationem interiaciuntur. 5 He igitur habent
diuersas significationes: gaudii, ut "euax", "euge"; doloris, ut "ei
michi" et "o dolor" et "a moritur iustus"; timoris, ut "atat";
admirationis, ut "pape". 6 Inter has ponunt etiam sonituum
illitteratorum imitationes, ut risus, "ha ha", "he", et "phy", "euoe",

Torna all'inizio