Solutio
Respondeo dicendum, quod potentiae passivae variantur, secundum quod sunt
natae moveri a diversis activis, per se loquendo. Proprium autem motivum appetitivae
virtutis est bonum apprehensum; unde oportet quod secundum diversas
virtutes apprehendentes sint etiam diversi appetitus: scilicet appetitus rationis,
qui est de bono apprehenso secundum rationem vel intellectum, unde est de
bono apprehenso simpliciter et in universali: et appetitus sensitivus, qui est de
bono apprehenso secundum vires sensitivas, unde est de bono particulari, et ut
nunc. Sed quia potentia passiva non extendit se ad plura quam virtus sui activi,
secundum quod dicit Commentator in 9 Metaphysic., quod nulla potentia passiva
est in natura, cui non respondeat sua potentia activa naturalis; ideo appetitus
sensitivus ad illa tantum bona se extendit ad quae se extendit apprehensio sensitiva.
Quia autem, ut dicit Dionysius, 7 capit. De div. nom., divina sapientia
coniungit fines primorum principiis secundorum, quia omnis natura inferior in
sui supremo attingit ad infimum naturae superioris, secundum quod participat
aliquid de natura superioris, quamvis deficienter; ideo tam in apprehensione
quam in appetitu sensitivo invenitur aliquid in quo sensitivum rationem attingit.
Quod enim animal imaginetur formas apprehensas per sensum, hoc est de natura
sensitivae apprehensionis secundum se: sed quod apprehendat illas intentiones
quae non cadunt sub sensu, sicut amicitiam, odium, et huiusmodi, hoc est
sensitivae partis secundum quod attingit rationem. Unde pars illa in hominibus,
in quibus est perfectior propter coniunctionem ad animam rationalem, dicitur
ratio particularis, quia confert de intentionibus particularibus; in aliis autem
animalibus, quia non confert, sed ex instinctu naturali habet huiusmodi intentiones
apprehendere, non dicitur ratio, sed aestimatio.
Similiter etiam ex parte appetitus, quod animal appetat ea quae sunt convenientia
sensui, delectationem facientia, secundum naturam sensitivam est, et
pertinet ad vim concupiscibilem; sed quod tendat in aliquod bonum quod non
facit delectationem in sensu, sed magis natum est facere tristitiam ratione suae
difficultatis, sicut quod animal appetat pugnam cum alio animali, vel aggredi
aliam quamcumque difficultatem, hoc est in appetitu sensitivo secundum quod
natura sensitiva attingit intellectivam; et hoc pertinet ad irascibilem. Et ideo
sicut aestimatio est alia vis quam imaginatio, ita irascibilis est alia vis quam
concupiscibilis. Obiectum enim concupiscibilis est bonum quod natum est facere
delectationem in sensu: irascibilis autem bonum quod difficultatem habet. Et
quia quod est difficile, non est appetibile inquantum huiusmodi, sed vel in ordine
ad aliud delectabile, vel ratione bonitatis quae difficultati admiscetur; conferre
autem unum ad aliud, et discernere intentionem difficultatis et bonitatis in
uno et eodem, est rationis: ideo proprie istud bonum appetere est rationalis
appetitus: sed convenit sensitivae, secundum quod attingit per quamdam imperfectam
participationem ad rationalem, non quidem conferendo vel discernendo,
sed naturali instinctu movendo se in illud, sicut dictum est de aestimatione. Et
|
|