egredi vellent et Cremenses omnes masculi et femine cum tanto 
impe[dimento] vellent exire, quantum una vice foris castrum 
portare possent, quod ipse eos omnes sic immunes permitteret 
exire ac ipsis taliter vitam, qua privari digni fuerant concederet; 
quod nisi facerent, nullum pactum aliud nullumque 
fedus nullamque treguam se ipsis aliter in toto tempore vite 
sue facturum promisit. Legati vero verbum imperatoris sic 
stabile audientes intra castrum statim reversi sic per ordinem, 
ut ab imperatore audierant, Mediolanensibus et Cremensibus 
atque Brixiensibus simul convocatis recitaverunt. Consules 
vero Cremenses et Mediolanenses cum sapientibus Mediolanensibus, 
qui aderant ibi, et Cremensibus ac Brixiensibus 
consilium inientes et omnia, que a legatis audierant, inter 
se conferentes, scientes etiam imperatorem adeo fore constantissimi 
animi, quod, fere omnia que iam inceperat donec 
ad finem perduceret, non destiterat — ut in destructione 
Terdone atque in Mediolani obsessione et in multis aliis 
cognoverant —, omnes unanimiter firmaverunt: pacem pocius 
esse sic faciendam seseque omnes et castrum imperatori 
tradendum ipsique satisfaciendum ac ipsos vivos 
exire de castro, quam ipsum castrum per aliquod tempus 
defendere, postremum tamen in bello captos esse
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |