Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 314


OFFERCIO DE YSERNIA DE REBUS.
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno quarto
principatus domni Landenolfi gloriosi principis, mense decembrio,
quartadecima indiccione. Ideoque ego Ianniperto, filius quoddam
Teodelgari, natibo et habitator de civitate Yserniense, declaro
quoniam habemus pertinentem rebus et substanciis in finibus
Ysernie, et prese intro ipsa civitate Ysernie, que fuit et pertinuit
quondam Gaffruli filius Traisi, et Altrude uxori eius, filia Blandoni,
per hereditacionem avi et genitori, quem pro salvacione anime
nostre offerre volumus in monasterio Sancti Vincencii, quod situs
est supra Vulturni fluminis fontes, in qua modo Deo auxiliante vir
beatissimus domnus Roffridus abbas curam de eo regimen tenere videtur.
idcirco ego qui supra Ianniperto, divina inspiracione compulsus,
pro remedium anime mee, ut hic et in futuro seculo apud
omnipotentem Deum de peccatis meis indulgenciam accipere valeam,
per hanc cartulam offero in ipso iam dicto monasterio Sancti
Vincencii, hoc est integre prese et case media civitate ipsa Ysernia,
et integris ipsis omnibus rebus et substanciis foras ipsa civitate,
que sunt et pertinent superius dicti Graffoli, et suprascripte Adeltrude
uxori eius, quem admodum nobis est pertinentes, ut diximus,
per hereditacionem avi et genitori nostri, insimul cum ipse
quinque scripcionibus, que inde apud nos firmate tenemus. primitus

Torna all'inizio