Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 271


17. Christus nos redemit de maledicto . Dicis quia
omnis qui non permanserit in his quae sunt scripta
in libro Legis, est maledictus; ita et tu qui manes.
Ad hoc respondet: Christus nos redemit , etc.
18. AUGUST. ( Expos. in Epist. ad Gal. c. III.)
Factus pro nobis . Ea parte mortali pependit in
ligno. Mortalitas autem unde sit notum est credentibus.
Ex poena quippe est, et maledictione peccati
primi hominis, quam Dominus suscepit, et peccata
nostra pertulit in corpore suo super lignum.
19. LANFR. Benedictio Abrahae fieret . Probat quia
fides, non lex, dat justitiam. Nam si lex justitiam
daret, ea testamentum fidei Abrahae ad nos factum
destrueret. Sed lex illud destruere non valet; nullum
enim posterius testamentum destruit primum; sed
testamentum fidei est prius, lex posterius. Haec assumptio
est in libro ita: Hoc autem dico testamentum
confirmatum a Deo
, etc. Probat a simili in libro
quia nullum posterius testamentum destruit primum,
quia in humana consuetudine ita est quod posterius
testamentum non destruit primum, mortuo eo qui
fecerit; et hoc est, secundum hominem dico. Quod
autem interponit, Abrahae dictae sunt promissiones ,
ad hoc respondet quod quaereret, si quod testamentum
a Deo sit alicui confirmatum, dicens hoc Abrahae
factum esse et semini ejus, qui est Christus.
20. Pollicitationem Spiritus , id est, promissionem
Spiritus, quem se daturum promisit credentibus;
vel justificationem, quam Spiritus sanctus credentibus
pollicitus est, dicens: In semine tuo , etc.
21. Confirmatum testamentum . Testamentum, inquit,
hominis de rebus suis nemo spernit, multo igitur
minus testamentum Dei, per quod omnes gentes
in semine Abrahae benedicendas esse testatus est,
spernendum est.
22. Non dicit et seminibus . In promittendo non
dicit Deus: In seminibus tuis benedicentur omnes
gentes
, sed in semine tuo .
23. AUGUST. Et semini tuo . De populo Israel nata
est Virgo, et peperit Christum: Et ecce in Christo
benedicuntur omnes gentes. Quid verius? Quid

Torna all'inizio