XXV. DOMNVS PAPA SINE ME REM INCIPIEBAT ET CVM COMPLERE VOLEBAT SICQVE MECVM DICEBAT:« SICVT ERAT IN PRINCIPIO », CVM MECVM NON
DIXISSET:« GLORIA PATRI ».
« Sicut erat » damno, quia numquam « Gloria » canto;
Qui caput abrosit, caudam quoque iure morabit;
Ossibus ora terat, qui sorbuit ante medullas.
XXVI. ILLIS HOC DICITVR, QVI FALSAM PACEM FACIVNT.
Vt ualeant oris, iungantur et oscula cordis.
Pax dirimit litem, capiunt cum iurgia finem.
XXVII. QVOD SAEPE AMICVS VIDETVR IRASCI ET INIMICVS
FRAVDVLENTER BLANDIRI.
Saeuit amor iusti, liuor blanditur iniqui.
Est amor immitis, dulcis furor, ira fidelis.
Sunt etiam blandi sub ouina pelle tyranni.
Sic et amica patres reddit censura feroces.
XVIII. AD PAPAM NE AVARITIAE STVDEAT.
Sedis apostolicae qui uult retinere uigorem,
Aequa libret rigidae pondera iustitiae.
Iuris enim pariles nescit suspendere lances,
Quem fauor inflectit, spes uel auara trahit.
Muneribus plenae cui laxat ora crumenae,
Iustitia uacuam perdit inops animam.
Caeli Roma seras tenet et regit orbis habenas;
His si plura uelit, Tartara sola petit.
|
|