que ducit ad Inferos, que non est aliud quam operacio			 c.83r.b 
viciosa: 
"  Nec ire labor est: ipsa deducit via: 
Ut sepe puppes estus invitas rapit, 
Sic pronus aer urget atque avidum chaos, 
Gradumque retro flectere haud nunquam sinunt 
Umbre tenaces"   etcetera. 
Sed dextera, que recta est et ardua virtutum via, ad salutarem 
vitam ducit. Nam, postquam puer ad annos discrecionis 
accessit, idest venit ad istum bivium, tunc aut 
virtutum viam aut contrariam consectatur. De quo dixit 
Persius in 3 Sathy. : "  Et tibi que Samios deduxit littera 
ramos surgentes dextero monstravit limite callem"  . 
Et eximius poetarum dixit in li. sexto: 
"  Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas: 
Dextera, que Ditis magna sub menia ducit, 
Hac iter Elisium nobis: at leva malorum 
Exercet penas et ad impia Tartara mittit"  . 
Has duas vias Celi ac Inferorum dicimus, quia iustis Summum  
Bonum, malis autem sit preposita eterna pena, prout
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |