Boncompagnus de Signa: Palma

Pag 124


Preterea multe sunt clausularum diversitates, quarum diversitatum
sententias nemo unquam dicere posset. Nam sicut varii
sunt dictatores, ita et clausularum diversitates. Diversa enim sunt
genera materiarum, et ideo diversis clausulis nos uti oportet. Porro
aliquis facit clausulas magnas, aliquis parvas, aliquis mediocres. Verum
tamen sive sint magne sive sint parve sive mediocres, laudabiles
sunt loco et tempore suo, si congrue in narrationibus ponantur. Et nota,
quod non est adeo magna, que non possit diminui nec adeo parva, que
non valeat augmentari. Fiunt enim clausule, secundum quod dictatori
negotia occurrunt. Set est distinguendum, utrum unum velit negotium
significare vel plura. Si unum distinguendum est, utrum habeat
pauca vel plura significata. Si pauca, paucis debes clausulis uti. Si
multa, nitaris ad brevitatem, quia brevitas est dulcis aurium amica,
dummodo non generet obscuritatem. Ego enim in una clausula posito
salutationis titulo unam epistolam multotiens finivi. Verbi gratia: Quandoque
scribere volebam pauperibus scolaribus, qui libenter meam
audiebant doctrinam, set verecundabantur venire, quia mihi non poterant
sua donaria exhibere. Unde talem illis epistolam destinavi: Universis
pauperibus Boncompagnus, quicquid potest. Nolo, quod propter
aliquam paupertatem verecundie pallore afficiamini, set libere ad liberum
accedatis et ipsius liberalitate pro vestre voluntatis arbitrio utamini,

Torna all'inizio