Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 574


basilicarum precipuus fabricator. Hic est, qui nobis sanctam Nicenam synodum congregavit;
in qua omnium episcoporum subsellia ipse composuit, et ipse subpedaneo
sedit scabello, indignum iudicans, imperialem sedem thronis illorum admisceri, quorum
sedes iudicaturę sunt XII tribus Israel. Cui cum quadam die libelli accusationum
ab episcopis porrigerentur, fertur dixisse: Absit, ut ego iudicem deos. De vobis enim
dictum est:"Ego dixi, dii estis". Neque enim rectum est, ut maior a minore iudicetur
.
Hic est, de quo legitur, dixisse: quia si invenirem aliquem religioso habitu
circuamictum turpitudinem operantem, pallio meo cooperuissem eum, ne dignitas tanti
nominis infamaretur
. Hic reliquit filios, heredes quidem regni, set non religionis.
Nam filius eius Constantius, qui defunctis fratribus imperii post eum suscepit
monarchiam, Arrianę hereseos zelo mirabiliter vastavit ecclesiam. Nam episcopos
exilio relegavit, quosdam vero gladio truncavit. Hic cum per Ermogenem prefectum
Paulum episcopum Constantinopolim expellere niteretur, populus katholicorum, divinę
legis zelo armatus, in tantum pro veritate decertavit, ut ipsum prefectum cum omni
domo sua et familia igne concremaret. Quod factum non est a sapientibus inprobatum,
set potius laudatum. Quid referam de Alexandrinis; quanta pro sancto Athanasio
perpessi sunt quantasve laudabiles pugnas contra Arrianos zelo orthodoxę fidei
exercuere. Quid de Mediolanensibus; qualiter ipsi Constantio volenti episcopos in
ecclesia latitantes capere armis restitere eosque ab illius cruentis manibus vi rapuere.
Set quoniam prefatus Constantius non patri ęquiperando, set quasi paganorum
more episcopos quamvis zelo Dei, set non secundum scientiam, persecutus est, eius
temporibus res publica multum vexata est. Nam et Persę Romanos terminos transiere;
et Francorum valida gens ripas Reni invasit, quę usque hodie christianę quidem
set non Romanę subiecta est ditioni.
Quo mortuo, Iulianus ei successit in regnum, vir apostata et Deo odibilis; qui
per triennium, quibus non Romanum gubernavit, set vastavit imperium, quantas sacerdotum
strages dederit quantosve christianos diversis penis affecerit, non est facile dictu.
Set eodem tempore fuerunt non solum sacerdotalis, set etiam militaris ordinis, qui
eius vesanię aperte resisterent, ut Iovianus, qui eius successit inperio; qui cum esset
millenarius, cingulo ante renunciavit quam dogmati. Set et Valentiniani divini amoris
fervorem non pretermittam. Hic cum quodam die ex officio - erat enim princeps
cohortis legionum - regem intraturum templum Fortunę anteiret, cumque sacerdos,
ut moris erat, aqua aspersionis intrantes aspergeret, accidit, ut vir christianissimus
guttam aquę in clamide sua aspiceret. Mox, ve! christiani nominis zelo succensus,
ante sevissimi imperatoris presentiam in ipso introitu templi sacerdotem pugno percussum
prostravit, clamans se christianissimum pro hac aspersione potius maculatum
quam purgatum. Quod factum in tantum Deo placuit, quod ante anni curriculum
totius Romani imperii monarchiam ei tradidit gubernandam. Nam Iuliano turpiter apud
Persas vitam finiente, cum Iovianus ei successisset in imperium, ante anni curriculum
in pace sepultus est; quo mortuo, Valentinianus ei successit in regnum, vir urbanus
et christianissimus. Qui in primordio ordinationis suę fratrem suum nomine Valentem

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio