Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 856


habet sapientia quae est donum, ad fidem, quae est cognitio simplex articulorum,
quae sunt principia totius christianae sapientiae. Procedit enim sapientiae
donum ad quamdam deiformem contemplationem, et quodammodo explicitam,
articulorum quos fides sub quodam modo involuto tenet secundum humanum
modum. Et ideo sapientia est donum, fides autem virtus.
Ad secundum dicendum, quod sapientia non dicitur pietas, quae est latria, per
essentiam, sed quasi per causam, quia proxime ad latriam inclinat.
Ad tertium dicendum, quod aequivocatio est in sapientia, ut dictum est.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est,
ad sapientem pertinet iudicare, et ordinare. Iudicium autem de aliquibus
fieri non potest nisi per ea quae sunt lex et regula eorum. Semper autem oportet
quod superiora sint inferiorum regula; et ideo oportet de infimis per superiora
iudicare: unde quamvis intentio quandoque ab infimis incipiat, et ad suprema
tendat, tamen iudicium nunquam perficitur nisi per superiora, in quibus inferiora
resolvuntur: et ideo oportet sapientem de altissimis cognitorem esse.
Altissimum autem dicitur dupliciter. Uno modo simpliciter, quod praeeminet
omnibus; et hoc modo divina altissima sunt: unde eum qui simpliciter sapiens
dicitur, oportet circa divina instructum esse. Alio modo dicitur altissimum in
genere aliquo; et qui circa hoc instructus est, non simpliciter, sed in genere illo
sapiens dicitur: sicut in artificialibus altissimum est usus illorum propter quod
fiunt: unde qui habet artem usualem, quae architectonica dicitur, in singulis
artificiis sapiens illius artificii dicitur: et per modum istum prudens in rebus
humanis quibus praecipit, sapiens dicitur. Et quia per delectationes et alias
passiones corrumpitur aestimatio prudentiae, ut dicitur in 6 Ethic.; ideo apud
Senecam et alios morales philosophos translatum est nomen sapientiae ad temperantiam
et alias morales virtutes, inquantum passiones refrenant, et sic prudentiam
conservant: unde dicunt, quod sapiens non perturbatur, et huiusmodi.
Patet ergo quod sapientia quae simpliciter sapientia dicitur, sive sit virtus intellectualis,
sive donum, de divinis est principaliter: et inquantum per ea de omnibus
aliis iudicare potest, sapiens omnium certissimus esse dicitur.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, sapientiae donum
eminentiam cognitionis habet, per quamdam unionem ad divina, quibus non
unimur nisi per amorem, ut qui adhaeret Deo, sit unus spiritus cum eo:
1 Corinth., 6. Unde et Dominus, Ioan. 15, secreta Patris se revelasse discipulis

Torna all'inizio