causans: quia gratuita sua voluntate sine meritis praecedentibus carnem
assumpsit. Secundo modo accipiendo gratiam, non cadit ibi aliquod medium
habituale donum, sicut unionem vel unibilitatem formaliter causans; sed solum
est sicut medium congruitatis, sicut etiam scientia, et perfectio corporis, et
huiusmodi, quae decuit naturae assumptae non deesse. Nisi forte gratia ipsa
unio dicatur, quae est quoddam donum gratiae gratis datum: quae quomodo sit
medium, post dicetur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut ipsemet se exponit, assumptio illa ad
maximam gratiam pertinet: quia tam maximum donum collatum est homini ut
esset Filius Dei nullis praecedentibus meritis. Unde gratia divina ibi significat
voluntatem divinam, unionem gratis facientem, et non habitum aliquem, quo
interveniente unio completa sit.
Ad secundum dicendum, quod fruitio operationem quamdam dicit: unde per
fruitionem anima unitur Deo, sicut operans operationis obiecto. Hoc autem ad
rationem perfectae operationis pertinet ut a potentia mediante habitu eliciatur;
et ideo oportet quod unio fruitionis mediante habitu gratuito fiat. Unio autem in
persona est ad unum esse personale; habitus autem non potest esse principium
personae subsistentis, sed est ad esse consequens; et ideo gratia non est
medium in unione personali, sicut unionem formaliter causans.
Ad tertium dicendum, quod quamvis assumi in unitatem divinae personae sit
supra facultatem humanae naturae, non tamen exigitur aliquid formaliter humanam
naturam elevans ad talem assumptionem: tum quia quocumque addito, talis
natura a persona divina in infinitum distaret: tum quia cum assumi per se naturae
conveniat; omnia autem accidentia praeter rationem naturae sint, ideo non
poterit humana natura secundum id quod assumptibilis est, elevari per aliquod
accidens additum ad hoc ut assumptibilior fiat: sed ad hoc quod assumatur, exigitur
benignitas divina humanam naturam ad tantam dignitatem gratis elevans.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod Spiritus Sanctus non potest dici in
illa unione medium, nisi sicut unionem effective causans: quae quamvis effectus
totius Trinitatis sit, tamen Spiritui Sancto appropriatur, ut infra dicetur, dist. 4,
quaest. 1, art. 2, quaestiunc. 1.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod etiam verbum creatum voci non unitur
mediante spiritu, nisi sicut per medium effectivum unionis: quia, sicut dicit
Philosophus, percussio respirati aeris ad arteriam est
causa vocis: et per hunc etiam modum Spiritui Sancto appropriatur efficientia
carnis, cui verbum increatum unitur.
|
|