Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 37

Liber I


si potentia, si autoritate, si gratia cupimus eos anteire, propterea quod haec honestissima et praeclaro cive dignissima existimamus: profecto omnibus quoque rebus, quae honesto et praeclaro cive dignae habentur, praestare aliis et antecellere velle debemus. Atque hoc in genere tria esse praecepit Cicero: primum, ut res illae, quas per similitudinem inducimus, ita certe atque indubitate sint, ut eas omnino concedi nobis necesse sit; deinde, ut id cuius causa fiet inductio, ita simile sit his rebus, quae ante allatae concessaque sunt, ut refugi aut negari similitudo non possit; postremo, ut similitudines tales inductae sint, ne intellegi possit quo spectent aut quem ad exitum perventurae sint. Nam qui videt ex primis interrogantibus, si assenserit, sibi postea confirmandum esse quod nolit aut non respondendo aut male respondendo, longius procedere interrogationes non sinet. Atque hoc postremum in ea inductione, quae per asseverationem fit, non ita servari necesse est. Potest autem inductio falsum etiam aliquando concludere, hoc modo: "Qui scit canere, cantor est; luctari, luctator est; qui scit literas, literatus est. Ita etiam, qui scit mala, malus est". Quae quidem falsa conclusio est. Virtutes enim scire sine contrariorum, hoc est vitiorum scientia non possumus. Quo quidem modo, si quis contra nos argumentetur, facile confutari ac refelli poterit.

Torna all'inizio