Et quis valet esse compar Riprando Novarię,
Quem elegit crucifixus in loco calvarię?
Cum duodecim est iudex plebis sinistrarię.
Magnus Leo, Leo fortis, Leo ammirabilis,
Poliphemum qui prostravit, inde venerabilis
Sine paribus est scriptus in supernis tabulis.
Quid de nobis, quid de nobis nimis peccatoribus?
Qui commune possidemus nomen cum maioribus,
Rebus aliis videmur peiores prioribus.
Quia sentit nos divisos persequens astutia,
Penes eam sumus viles utpote pathnutia,
Viscera nostra conturbatv sua cataputia.
Vel post fugam nos ad tubam ducat verecundia;
Satis sit, quod seduxerunt nos verba gerundia,
Sensibus non simus illi, quos fovent crepundia.
Rex in nobis multum fidit, et eum dimittimus?
Nos a vulgo sequestravit ponens cum principibus,
Et ad alium migramus, quo nichil iniquius?
|
|