21. Quod ut Martham uidit flere ac Mariam dominus,  
tactus cordis est dolore, benigna clementia  
semet ipsum mox turbauit, fremuit in spiritu,  
lacrimatus est et ipse totus dulcis dominus.  
22. Nostra tamen miseratus fleuit de substantia  
quam suscepit pietatis exigente uiscere.  
In quo deus erat uerus, flere nunquam potuit  
nec turbari potest illa dealis essentia.  
23. “Vbi posuistis eum” Iesus inquit “dicite.”  
“Veni, domine, nunc uide.” Fleuit rursus dominus,  
flebant nimirum Iudaei, dicentes ad inuicem:  
“O quam tenere uiuentem diligebat Lazarum.”  
24. “Patefacite speluncam, remouete lapidem.”  
“Heu me, domine, iam fetet reliquatis carnibus.  
Quarto radio iam solis effugatis tenebris  
lux in orbe radiauit, ex quo iacet mortuus.”  
25. Tunc ad caelos eleuatis uenerandis oculis  
his aeternum coepit patrem Iesus sacris precibus  
exorare: 'Pater, tibi summas ago gratias,  
quia semper me exaudis. Scio quia audis me.  
26. Sed hoc dico propter turbam circumstantem populi,  
ut me credat a te missum de supernis sedibus.”  
Haec dicens et ad sepulchrum conuersus cum lacrimis  
uoce magna exclamauit: 'Veni foras, Lazare.”  
27. Mox exiliens ligatus manus, pedes institis  
strictim facie obpanso tecta de sudario.  
'Hunc resoluite, sinite iam abire liberum!”  
dixit dominus, qui uiuum reduxit ab inferis. 
  |  
  |