CAP. I.—1. LANFR.  Multifariam , etc. Conscius  
indignationis et invidiae eorum audito nomine Pauli  
apostoli, solita cessat salutatione, etsi ideo ejus  
Epistola denegatur, quia ejus nomine non titulatur;  
nullius esse, simili ratione probatur. 
2.  Multifariam . Ut de propheta cui praecepit  
uxorem accipere fornicariam ( Ose . I). Et de illo cui  
praecepit ponere lumbare sub lapide, et post quadraginta  
dies visere, quod visens invenit quia computruit  
( Jer . XIII). Et de illo cui praecepit panem  
suum tegere humano fimo; sed quia non posset comedi,  
post praecepit tegi bovino ( Ezech . IV). 
3.  Multifariam , id est, aliquando prospera, aliquando 
adversa praedicens, aliquando prophetarum  
verbis, et aliquando eorum factis futura ostendens. 
4. AMBROS.  Multisque modis . Tota intentio B. Apostoli,  
in Epistola, Hebraeos ad fidem Christi convocare,  
eminentiamque gratiae, quae per Filium data  
est, a legalibus discernere verbis. 
5. LANFR.  Locutus est nobis in Filio , etc. Commendato  
Filio, commendat Novum Testamentum ab  
ipso datum; et humiliatis angelis, humiliatur per  
illos Vetus datum. 
6. AMBROS.  In Filio , quasi diceret: Per Filium,  
sicut in multis locis Epistolarum invenitur praepositionibus  
indifferenter uti. 
7.  Haeredem , hoc est Dominum totius mundi, nec  
jam portio Domini tantum Jacob, et sors ejus Israel,  
sed sicut in psalmo de eo legitur:  Postula a me, et  
  |  
  |