indubitata patria aula regum, vos
exultationis nostrae fidele principium, et
sublimationis processus egregius, praecipuam
gratiam meruistis. Propter quod sicut de manu
Domini continuantur nobis bona continue,
sic prospera prosperis successive succedunt.
Sicque desideria vestra provide merito
recreamus, de charissima consorte nostra natam
nobis nuperrime filiam, votivis expectationibus
vestris hilariter nunciantes: utpote
qui felicitatis nostrae, nec minus vestrae laetitiam
vobiscum volumus domestica participatione
sortiri. Inter caetera namque, de quibus
divina potentia gratificari se nobis communiter
eodem beneficio posset, et vobis nullum
munus communi voto communius, nullum
nostris et vestris profectibus efficacius
arbitramur, quam cum nostrae foecunditatis
gremium prolis novae foetu multiplicat,
cum qua tranquillitatis vestrae status
secundiori robore nostri dominii roboratur,
et petita pax vobis et posteris confirmatur.
Hinc quippe est regnorum omnium salus,
hinc vita pacifica populorum, cum regalis
mensae circuitus legitima sobole circumdatur.
Haec sunt affectionis certissima pignora
principis ad subjectos, cum circa latera
filiorum generosae propaginis suae incrementa
circumspicit, quibus fidem et gratiam praeparat
subditorum. Nam cum vitae propriae
|
|