:

Pag 86


Deum celi, qui cum domino nostro Iesu Christo et cum Spiri-
tu Sancto regnat in eternum, ad fidem Christi accedens, et
omnia nomina demonum euacuans, liber in toto orbe terra-
rum hostias a christianis Deo uiuo offerri debere defendat,
eternae uitae gloriam non habebit. Si quis autem perman-
serit in fide Iesu Christi, uita uiuet et non morietur».
Cumque haec et his similia multis ex colloquiis proferret,
orabat Dominum dicens: «Domine, suscipe spiritum meum
in pace». Et cum haec diceret, percussit eum spiculator.
Et postquam decollatus est sanctus Victor, exiit ab eo
sanguis et lac. Spiculator autem accipiens caput suum pen-
dulum, perueniens ad sepulturae locum, quo, arca marmorea
sub terra missa est, quae et cum <catenis> ferreis ligata pendet
super aquam. Populi autem circumstantes admiraban-
tur omnes passionis eius usque in finem. Et multi aug-
mentati sunt in fide Domini nostri Iesu Christi.
Non post multum uero tempus, adiuuante Deo, Ful-
gentius, episcopus sanctae Vtriculanae Ecclesiae, inuento cor-
pore beati Victoris, in Christi nomine altare construxit, mense
Iulii die quinto decimo.
Passus est autem sanctus Victor martyr et beata Corona
secundo Idus Maii, hora nona, sub imperatore Antonino,
agente impiissimo duce Sebastiano, intra ciuitatem, in loco,
qui dicitur Lico. Regnante Deo et domino nostro Iesu
Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat in se-
cula seculorum. Amen.

Torna all'inizio