enim species tirannidis non promuntur); et qua parte dicitur, 'si in dicendo
non ulterius quam expediat procedetur', in verbis illis finalibus
tirannica et nefaria sunt patrata (non enim proceditur usque ad exitum
rerum).
Apertio qua parte primo prima, secundo secunda, deinde successive
reliqua exprimuntur: primo enim repatriatio, secundo ad tirannidem instructio,
tertio in exulatum reiectio, demum tirannicorum patratio.
Probabilitas qua parte dicitur terra languerat et terra pace refloruit
(langor enim a malo dominio, reflorentia pacis a bono); et ubi dicitur
causis et occasionibus adinventis, et per totum: nam probabile est
quod in opinione positum est aut quod fere solet fieri. Prioris exemplum:
|
415
420
|