Petrus Damiani: Epistulae

Pag 397


ingredi, si illic nulla possum racione mutari? Iam ergo desinant
parvulum hominem mordaciter persequi, et in me non tamquam in auctorem
verbi velint invidiam concitari. Gregorium lacerent, Gregorium mordeant,
et in eum dentes amarissimi livoris infligant. Illum legant et hoc
apud illum inveniant, atque super illum censoriam iudicii virgam tenentes,
dampnacionis quam meretur, in eum decreta retorqueant, atque ut rabidiores
in eum dentes exacuant, eumque velut scabiose canes tamquam
mordicus apprehendant. Audiant quod alias idem Gregorius ait: Quociens
per immoderatum esum manus ad cibum tenditur, tociens primi parentis
lapsus iteratur .
Quod utique quam durum sit, non exaggero, quia quibusque legentibus
perspicuum esse non dubito. Et quam multa scribit huiusmodi, quae
nos studio brevitatis omittimus, ne metam epistolaris compendii, quod
fastidiosum est, excedamus. Sed ipsi in tantum me diligunt, ut me solum
legant, meque solo contenti sacrarum scripturarum volumina universa
contemnant. Et qui vix noverunt syllabatim elementa percurrere, super me
iudices facti non verentur in me sentencias promulgare. Absit autem, ut vel
beatus Gregorius, conspicuus et insignis doctor aecclesiae, vel nos humiles
et exigui, qui in quantum licet per illius cupimus vestigia properare, prohibeamus
sacrificia vel oraciones pro quibuslibet defunctis, etsi graviter peccatores
extiterint, omnipotenti Deo indesinenter offerri, et sic eos a devocione
fidelium vivencium adiuvari. Enimvero qui sic illam sentenciam
intellegunt, tamquam nocturni viatores oberrant, et more cecuciencium
manu parietem palpant. Quibus in hac solvenda questione nos nolumus
esse magistri, quia illi per arroganciam cordis dedignantur esse discipuli.
Vos autem, dilectissimi, pro me servo vestro Dei omnipotentis misericordiam
implorate. Domno autem Drudo et fratri eius ac vicecomiti
ceterisque nobilibus viris nostrum monasterium et heremum conmendate.
Deus omnipotens sua vos proteccione custodiat, et cum electis sacerdotibus
suis partem vos habere concedat.

Torna all'inizio