Iohannes de Montecorvino: Epistolae

Pag 350


statu occidentis istas partes incredibilibus blasphemiis infecit.
Propter quod multum desidero percipere veritatem.
8. Rogo fratres ad quos hec littera pervenerit, ut ita studeant
quod eius continentia possit pervenire ad notitiam domini
Pape et Cardinalium et Procuratoris Ordinis nostri in Curia
romana. Ministro generali Ordinis nostri supplico pro antiphonario
et legendis sanctorum, graduali et psalterio cum nota
pro exemplari, quia non habeo nisi breviarium portatile cum
lectionibus brevibus et parvum missale. Si habuero exemplar,
pueri predicti scribent.
9. Modo sum in actu edificandi aliam ecclesiam ad dividendum
pueros in pluribus locis. Ego iam senui et canus factus
sum potius laboribus et tribulationibus quam etate, sum enim
annorum quinquaginta octo. Didici competenter linguam et licteram
tartaricham, que lingua usualis Tartarorum est, et iam
transtuli in lingua illa et lictera totum novum Testamentum et
psalterium, que feci scribi in pulcerrima lictera eorum. Et teneo
et lego et predico in patenti et manifesto testitimonium
legis Christi. Et tractavi cum supradicto Rege Georgio, si vixisset,
totum officium latinum transferre ut per totam terram
cantarretur in dominio suo. Et eo vivente in ecclesia sua celebrabatur
missa secundum ritum latinum in lictera
et lingua illa, tam verba canonis quam prefationis. Et filius dicti
Regis vocatur Iohannes propter nomen meum, et spero in Deo
quod ipse imitabitur vestigia patris sui. Secundum vero audita
et visa, credo quod nullus Rex aut princeps in mundo possid

Torna all'inizio