Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 626


LXXXVI. De Lodoico filio Arnulfi.


Anno Domini DCCCCII. Lodoicus filius Arnulfi regnavit an. IIII. Apud Theothonicos
regnavit Henricus an. XIIII, sed diadema capiti non imposuit. His temporibus Ungari depopulantur
Ytaliam, sed anno Domini DCCCCVII, octavo Kal. Octubris; posteaque de anno in annum
sepe reversi sunt depredati. Lodoico successit Conradus, nequissimus fortunator et ecclesiarum
devastator, ideoque substulit eum Deus; cui successit Henricus Saxonie dux, ad
regnum vocatus.

LXXXVII. De Berengario primo imperatore.


Anno Domini DCCCCVII. Berengarius primus regnavit apud Romanos an. VI. Cuius tempore
sedit Sergius papa tercius, qui Christoforo fuerat substitutus et in papa electus.

LXXXVIII. De Berengario secundo.


Anno Domini DCCCCXIII. Berengarius imperator secundus regnavit apud Romanos
an. III. Cuius tempore sedit Anastasius papa tercius in papatu; cui successit Lando primus;
post eum successit Iohannes papa, qui filius fuit Sergii pape. Apud Theothonicos regnavit primus
Conradus. Iste Berengarius an. III.

LXXXIX. De Ugone.


Anno Domini DCCCCXIII. Ugo regnavit apud Theothonicos an. VI tempore
supradicti Iohannis pape. Et si vis aliud invenire et scire, recurre ad ystorias
antecessorum comittisse Matildis, et ibi omnia invenies.

LXXXX. De Berengario tercio.


Anno Domini DCCCCXXXI. Berengarius tercius regnavit an. VIII. His diebus successit
Leo, Stephanus et Iohannes, Marinus et Agapitus.

LXXXXI. De Lothario.


Anno Domini DCCCCXLIIII. Lotharius regnavit an. II; cuius tempore erat Marinus
papa.

LXXXXII. De Berengario quarto.


Anno Domini DCCCCXLVII. Berengarius quartus regnavit an. XI, qui regnum Ytalie cum
imperio adeptus est et regnavit cum Alberto filio suo. Apud Theothonicos regnavit primus Otto,
Henrici filius. Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore,
require cronicam Iohannis pape XII. et Agapiti pape secundi, et omnia per
ordinem invenies.

LXXXXIII. De primo Ottone imperatore.


Anno Domini DCCCCLXI. primus Otto regnavit apud Romanos an. VI; qui Iohanni pape
Leonem substituit, eo quod cum Adelberto convenit; sed eiecto Leone Iohannes a Romanis restituitur;
cui defuncto Benedictus papa substituitur; sed imperator Benedictum deposuit et Leonem restituit, et
filium suum sibi equivocum ab eo coronari obtinuit. Hic Leo papa donationes factas a Iustiniano imperatore,
Ariperto rege, Pipino et Karolo ecclesie Romane in regno Ytalie de consensu cardinalium

Torna all'inizio