Addicere  est proprie idem dicere et adprobare dicendo; alias  
addicere damnare est. 
 Aedis  domicilium in edito positum simplex atque unius aditus.  
Sive ideo aedis dicitur, quod in ea aevum degatur, quod  
Graece aion vocatur. Itaque aedificare cum sit proprie aedem  
facere, ponitur tamen katachrestikos in omni genere  
constructionis. 
 Aedituus  aedis sacrae tuitor, id est curam agens. 
 Aeditimus  aedis intimus. 
 Aedilis  initio dictus est magistratus, qui aedium non tantum  
sacrarum, sed etiam privatarum curam gerebat. Postea  
hoc nomen et ad magistratus translatum est. Dictus est  
autem aedilis, quod facilis ad eum plebi aditus esset. Sed  
et aedilatus dicebatur eadem dignitas, sicut pontificatus, magistratus. 
 Atrium  proprie est genus aedificii ante aedem continens  
mediam aream, in quam collecta ex omni tecto pluvia descendit.  
Dictum autem atrium vel quia id genus aedificii  
Atriae primum in Etruria sit institutum, vel quod a terra  
oriatur, quasi aterrium. 
 Avus,  patris matrisque pater, dictus a Graeco vocabulo,  
quod est apud eos pappos, mutatis quibusdam litteris. Alii  
volunt, quod ex ea voce appelletur, quod apud eosdem Graecos  
auos appellatur, significatque magnum, quoniam veluti  
magnus pater sit avus. Alii putant avum dictum esse, quia  
ad duos attineat, quasi adduum, vel quia ad patrem sit additus. 
 Abavus  dicitur, quia abest ab avo et est avus avi.
  |  
  |