Et dixit alter: qui, ubi non vult, in sua non quiescit parvitate,
ubi vult, in sua magnitudine non quescit. Et dixit alter: non
sapienciam discas ad pompam, nec discere ob verecundiam
omittas, et pigricia non utaris. Et dixit alter: est homo sapiens,
eodem sapienciam inquirente, et insipiens cum, non inquirens,
se cogitat sapientem. Et dixit alter: tuam statue sapienciam
loco spiritus, et loco corporis tuam potenciam. Et dixit alter:
quod rectum inveneris doce alios, alioquin similis eris ei qui
encenio presentato sibi non utitur, nec alios patitur uti, sed
pocius corrumpi permittit. Et dixit alter: homo honorat se
ipsum notum sibi et certum dicendo; et qui dicit quod non
novit, de eo quod novit suspectus habetur. Et dixit alter: dicendo
multociens, error inscii minuitur. Et dixit alter: lingua
discreti in corde ipsius, et cor fatui est in lingue extremo. Et
dixit alter: tuam naturam semper laudabili consuetudine assuescas;
et enim iam vidimus multos agnoscentes bonam viam
et salubrem, qui tamen in ea incedere non poterant, eo quod
antiqua consuetudo mala vicerat ipsos. Et dixit alter: oportet
quemlibet assidue scrutari opera sua et scire quid homines et
specialiter conversantes cum eodem referent de se; in quo videlicet
eum laudant, in quove vituperant eundem, ut sic sciat
viam semper ingredi placidam et relinquere displicentem. Et
dixit alter: est ingratus alii qui sui plurimum est contentus; et
qui se ipsum redarguit, alterius correctione non indiget; et qui
|
|