Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 643


ceteraque illicita vel inmunda comederent, et capud asini centum quadraginta denariosa venderent;
tamen et tam invicti viriliter restiterunt, et refocilatos a Manuele Constantinopolitano peccunie
thesauris de manibus persecutoris liberavit eos Dominus.

CLVII. De imperatore Frederico et introitu, quam fecit in Ytaliam.


Anno Domini MCLXXIIII. rediens imperator in Ytaliam Secusiam destruxit, Paleam obsedit,
nec messuit nec quicquam utile in ocrea reportavit. Eodem tempore predicti pape et
predicti imperatoris milites Lombardie equitaverunt in servicio predicti imperatoris
Frederici primi Placenciam et Tortonam. Et hoc fuit in MCLXIIII.

CLVIII. De victoria, quam habuit imperator Fredericus in Ytaliam.


Anno Domini MCLXXV. Cum Lombardi contra imperatorem apud Casteçium congregati
fuissent, eos redditis gladiis subiugavit et in dedictione imperio digna recepit. Circa hec tempora
victoriis gloriosis magnificus, quamvis leprosus, Balduinus rex Ierosolimitanus Guilielmo primogenito
marchionis Guilielmi de Monte-ferato filio sororem suam tradidit in uxorem. Erat enim specie
decorus, vir militaris, miles strenuus, virtutibus armatus, viribus approbatus. Cui cum rex infirmus
et elefanciosus coronam vellet imponere, Guilielmus renuit, Iopensem tenens iure successorio comitatum.
Sed in custodia regnum tenuit universum, et filium genuit elegantem nomine Balduinum. Qui
avunculo rege patreque defunctis in regem postmodum coronatus est, licet etate minor; qui in tutela
fuit Templariorum, ad regni tutelam Raymundus comes Tripolitanus a baronibus vocatus est.

CVLIIII. De victoria Longobardorum de exercitu imperatoris.


Anno Domini MCLXXVI. Apud Lagnianum dimicans exercitus imperatoris a Lombardis vincitur.
O rota fortune, que nunc humiliat, nunc exaltat! Imo non fortuna, sed Dominus est, qui
mortificat et vivificat et deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem facit et ditat et humiliat et
sublimat
.

CLX. De humiliatione imperatoris Frederici.


Anno Domini MCLXXVII. videns imperator, quia non in fortitudine sua roborabitur vir , videns,
quia Deus exaltat humiles et deponit potentes, considerans, quod ecclesiam suam fundavit supra firmam
petram, et porte inferni non prevalebunt adversus eam , humiliavit se sub potenti manu Dei et pacem
conposuit apud Venecias cum Alexandro pontifice; et cum segregatus fuisset a gremio matris ecclesie,
reconciliatus est ecclesie universalis. Ubi cum Lombardis ad sex annos et cum rege Syculo ad
XV annos treuguam fecit. Et tunc fames in Ytalia fuit; quo anno Christiani cum Saracenis ultra mare
pugnaverunt et obtinuerunt, quia septem milia Christianorum triginta duo milia disconfecerunt Saracenorum.
Imperator igitur in Alamaniam rediit, et apostolicus Romam adiit. Circa tempora
ista Constantinopolitanus imperator marchioni Guilielmo de Monte-ferato mandavit, ut unum de filiis
suis Constantinopolim mitteret. Cui filiam in matrimonio copularet; tunc temporis Conradus et
Bonifacius uxores habebant, Fredericus clericali cingulo militabat, quem postmodum fuit Galbensis
episcopus, magnanimiorem effecit pro sapientia generis, quem ordo exigeret episcopalis; misit
ergo Constantinopolim etate minorem, adholescentem specie decorum et aspectu venustum; cui Manuel
filiam suam Kyramariam in uxorem tradidit, eumque regem Thesalonice diademate coronatur.

Torna all'inizio