Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 532


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intelligendum est quod plus diligit magis bona
quae etiam sibi sunt magis bona, sicut bona spiritualia quam corporalia.
Ad secundum dicendum, quod in hoc ipso voluntas nostra voluntati divinae
conformabitur quod sequetur motum naturaliter sibi impositum a Deo.
Ad tertium dicendum, quod voluntate consequente vult maius bonum alteri
quam sibi, sibi autem intensius; sed voluntate antecedente vult sibi maius. Sed
hoc non impedit quietem desiderii: quia haec voluntas non est voluntas simpliciter,
sed conditionata, vel velleitas quaedam, ut quidam dicunt.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dicitur, Petrus plus dilexit
Christum dilectione quae ab ipso in membra diffunditur; sed Ioannes plus
dilexit dilectione quae in Christo sistit; et ideo Petro Dominus commisit curam
membrorum; Ioanni autem curam matris, quae ad personam eius specialius
spectabat. Unde et Petrus a Christo plus diligebatur quantum ad affectum interiorem,
quia donum maioris caritatis erat ei tunc collatum. Sed Ioannes magis
diligebatur quantum ad signa exterioris familiaritatis; et hoc propter quatuor
causas. Primo, quia per Ioannem significatur vita contemplativa quae familiariorem
habet Deum, quamvis activa sit fructuosior, quae significatur in Petro.
Secundo propter aetatem, quia iuvenis erat. Tertio propter castitatem. Quarto
propter ingenitam mansuetudinem.
Et per hoc patet solutio ad obiecta: quia uterque plus diligebat, et quodammodo
plus diligebatur.
ARTICULUS 4
Utrum scientia quam modo habemus, totaliter tolletur
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod scientia quam modo habemus, totaliter tolletur; 1 Corinth. 13, 8:
«Scientia destruetur». Sed accidens quod destruitur, totaliter tollitur. Ergo
scientia totaliter tolletur.
2. Praeterea, fides est magis spiritualis quam scientia. Sed fides tolletur. Ergo
et scientia.
3. Praeterea, consideratio scientiae est de delectabilibus maxime. Si ergo scientia
hic acquisita remanet, aliquis magnus clericus plus habebit de gaudio quam
aliqua vetula, quae erit maioris caritatis; quod esse videtur impossibile.

Torna all'inizio