Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 409


Sunt ab eis mortui plures suscitati;
Caeci, surdi, debiles, infirmi sanati;
Fugatique daemones, leprosi mundati
Et aperti carceres, nautae liberati.
Et omnes audivimus aquam factam vinum
Per Iohannem scilicet et per Iacobinum,
Quod gustatum fuerat per Architriclinum:
Sic fecisse legimus beatum Martinum.
Loquebatur Dominus eis cum volebant
Et ad eos angeli boni descendebant,
Et mali similiter eis apparebant,
Qui suis per omnia mandatis favebant.
His nunquam apostoli fecerunt maiora,
Sed nec his similia; nam quacumque hora
Invocabant Dominum fratres, sine mora
Fiebant miracula laude digniora.
Visiones aliquas per raptum viderunt,
Sed non licet homini loqui quae fuerunt;
De futuris etiam plura praedixerunt,
Quae sicut praedixerant ita contigerunt.
Signa quidem plurima sunt ab eis facta,
Quae fuissent omnia, hoc scripto redacta,
Sed cum vellem scribere, penna fuit facta
Et bissexti numerus crevit in opaca.
Vos precor hoc credere qui signa vidistis,
Nam et ego crederem; sed sum valde tristis.

Torna all'inizio