Quando voluntas est in peccato mortali et				 c.90v.a 
quando non. Et quando peccatum eiusdem 
generi est levius. 
Rubrica XLVI 
Scribit Magister Sentenciarum in XXIIII d. li. II: "  Si 
plena peccandi voluntas adsit, ut racio sensualitati consenciat 
sibique subiactat, tunc mortale peccatum est"  . 
Si eciam sit consensus sine opere, quod vellet in opus 
procedere sed non potest, tunc voluntas pro facto est 
non minus culpabilis quam si in facto deprehenderetur. 
Sit notabile quod, quamquam nemini peccare liceat, 
quia peccare sit transire virtutum limites, est tamen 
eiusdem peccati generis culpa levior atque gravior. Puta: 
labitur alicuius libido in meretrice seu mulier igno- 
ta: peccatum est, tamen ad pauciores dolor transit quam 
si petulans fuisset in aliqua virgine generosa. Eritque 
gravius si in fano quam in lupanari; si cum sorore vel 
matre vel aliqua propinqua sanguine; cum moniali vel 
nupta quam si cum extranea lascivia commicteretur. Et 
est gravius coram omnibus peccare patenter quam clandestine
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |