: Vita Iohannis Gualberti

Pag 1108


Fuit etiam mirae patientiae. Nam cum tanta continue affligeretur infirmitate, ut per crebra
intervalla temporum funditus intercidi sibi vita videretur, nisi frequenter alimentis reficeretur, tanta
inerat sibi letitia, ut nil mali pati videretur. Hinc factum est, ut sicut dicitur de beato
Petro, quod ideo in terra et mare aliquantulum permissus est titubare, quatinus futurus
pastor ecclesiae sciret melius utpote conscius propriae infirmitatis compatiendo misereri
fragilioribus fratribus, ita venerabilis Iohannes propriae infirmitatis conscius circa infirmos
fratres actum est, ut esset valde misericors. Nam cum quodam tempore maneret in
Muscitano monasterio sancti Petri et vidisset ibi quosdam satis debiles fratres, precepit
de quibusdam medicinalibus herbis cum melle fieri potionem et iussit dari ad bibendum,
quibus opus esse videbat. Quod videns domnus Rodulfus ipsius monasterii abbas, graviter
ferens cepit redarguere, dicens non debere fieri. Hoc audiens domnus Iohannes
velud indignatus cepit conquerendo dicere: "Sancte Petre, tua volo ire licentia. Nunquam
me amplius in hac domo videbitis. Salvator noster Christus propter misericordiam descendit
de celis ad terras, et domnus Rodingus - ita enim aliquando eum solebat ex amore benivolentiae
quasi ludendo nominare - ipse me reprehendit, quod ausus fui miserendo fratribus
imitari benignitatem Dei ". Et haec dicens statim discessit. Domnus autem Rodulfus
penitentia ductus secutus est eum et secundum regulam sancti Benedicti tam diu se
ante pedes eius prosternendo satisfecit, quousque placaret animum eius. Preterea domnus
Ugo Cluniacensis abbas direxit venerabili Iohanni quendam sui iuris monachum, venerabiliter
rogans eum commendaticiis litteris, ut sub sua illum dignaretur suscipere cura.
Siquidem monachus isdem audita fama eius desiderabat habitare cum eo. Sed cum lectis
licteris temptans humilitatem cordis eius iussisset eum in cella manere hospitum, rennuit
ille, honoratiori potius volens loco manere. Qua protervia mentis eius perspecta remisit
eum ad Cluniacensem abbatem, rescribens ei se defectum etate simul et infirmitate non
posse vacare custodiae fratrum sic diligenter, ut expediret, simul in eisdem litteris insinuans,
quomodo deprehendisset eum inobedientem et contumacem.
8. Cum autem sicut aureum vas diversis insignitum gemmis, ita vir Dei Iohannes omnibus
esset ornatus virtutibus, tamen specialiter tribus adherens virtutibus, in omnibus eas
exprimebat frequenti ammonitione discipulis, caritatem videlicet, humilitatem et obedientiam.
Quibus rite mentis fundamento locatis reliqua virtutum ac bonorum operum firmiter superedificari
edificia posse dicebat. Quod hoc potest probari exemplo. Quidam namque vir timens
Deum, relinquens mundi vanitates venit ad eum multis precibus rogans, ut sancti Benedicti
habitum sibi tribueret, promittens in omnibus regulae se preceptis obtemperaturum. Sed
homo Dei volens pro certo experiri, utrum vere humilis et obediens foret, diu hoc facere
distulit. Cum vero, sicut supradictum est, nimia esset infirmitate defectus, quadam die
hora comedendi apposita est ei avis ad refectionem. Vir autem ille, qui postulabat monachatum,
stabat ante mensam serviens ei. Tunc abbas aliquam partem sumens avis
porrexit ei, precipiens ut comederet. At ille accipiens statim sine ulla excusatione
comedit. Quod domnus abbas aspiciens et videns illum pure obedientem dixit ei: "Non
opus est tibi, ut ulterius petas monachatum; modo es monachus, modo securus esto,
quia sine dilatione dabitur tibi, quod postulas" . Ille vero vir gratulabundus cepit dicens: "Si rursum dederis, idem faciam". Et post paucos dies tradidit ei habitum sancti Benedicti.
9. Caritate vero tanta pollebat, ut plerumque nichil sibi relinqueret, quatinus indigentibus
subveniret. Dicebat enim: "Quousque tu retinueris ea, quae habes, Deus non
dat tibi aliud. Sed expende pro amore Dei ea, quae habes, indigentibus, et Deus tibi
dabit alia, quibus utaris et subvenias aliis". Quod opere comprobabat. Nam quodam
tempore cum allata sibi fuissent C solidi missi a quodam nobili viro, ut eos inter sua
divideret monasteria, secundum quod sibi placeret, nichil inde separans omnes dedit
Septimensi monasterio, quod aliqua videbatur indigentia coartari pro eo, quod plerique
clerici fugientes persecutionem symoniacorum illic habebant confugium.

Torna all'inizio