ipse vinee exinde, et revocare ipse terre adarbustare; tamen
amodo et usque dum ipse vinee cappellaverint, vinum, quem de ipse
vinee fecerint per singulos annos, dividant cum pars predicti monasterii
equaliter in palmento suo ipse qui supra Leo, et Iohannes,
vel eorum heredes, tollat exinde inclitam medietatem, et ad pars
predicti monasterii dent reliquam medietatem. et cum venerit ad
metendum, et terendum, vel bindemiandum per singulos annos,
semper faciat illud scire ad pars predicti monasterii, ut illuc missum
suum dirigat, qui sortem eius recipit; et quamdiu ibidem pro talia
steterit missus predicti monasterii, ibi debeat manducare, et bibere
iusta racione secundum suam potenciam. et inclita ipsa curte,
quam ad pars predicti monasterii exinde evenerit per singulos annos
victualium, et vinum, et alia omnia ref[r]ugia, qui supra Leo, et
Iohanne, vel eorum eredes illos nobis adducat intus civitate Calinola,
ad ecclesiam Sancte Marie, que est nostri monasterii, cum
omne suum spendium salvum; et defendamus eorum nos vel pars
iam dicti monasterii incliti suis iam dicta terra, sicut superdissimus,
de omnibus hominibus, de omnique partibus amodo et usque ad
iam dicti monasterii, et si ante constitutum vel ad completum
iam dicti constituti iam dicta terra dimittere voluerit, potestatem
abeant illos dimittere, quando voluerint: tantum, quando illos ad
dimittendum venerint, faciat illos scire illo tempore ad pars predicti
monasterii, ut ipsos legitime ad laborandum dare posset. si
omnia supradicta monasterii non compleverit ipsis qui supra Leo,
et Iohannes, vel eorum eredes ad pars predicti monasterii per illum
ordinem, sicut superius legitur, decem bizantos solidos penam se,
et suis eredibus nobis, et ad pars iam dicti monasterii componere
obligarunt; et ec omnia superius tam ad pars predicti monasterii
percompliret, per iam dictum mediatorem ad pignerandum obligavit
|
|