7. LANFR.  Quae cum initium . Diceret quis: Quis  
nobis annuntiavit illam salutem? Respondet:  Quae  
 cum initium , etc. 
8.  Angelis . Adhuc persistit in eodem, volens probare 
differentius prae angelis Christum habere  
nomen. 
9.  Orbem . Orbem terrae hic intelligit universitatem  
omnis creaturae in futuro saeculo; de qua terra alias  
dicitur:  Portio mea in terra viventium . 
10. AMBROS.  Testatus est . Cur nomen prophetae  
non posuit? Existimo non abscondentis affectu, sed  
ostendentis multam eos habere scientiam  
Scripturarum. 
11.  Filius hominis . Visitavit cum  Verbum caro  
 factum est, et habitavit in nobis  ( Joan . I). Nam visitare  
dicitur, quando medicus ad infirmos  
ingreditur. 
12.  Ab angelis . Bene autem dixit:  paulo minus ab  
 angelis , quia etsi corpus mortale assumpsit, tamen  
peccatum non habuit. 
13. LANFR.  Eum autem . Ordo: eum autem Jesum  
qui modico quam angelis minoratus est propter passionem  
mortis, ut gratia Dei pro omnibus gustaret  
mortem, videmus gloria et honore coronatum; et  
est hyperbaton, id est, ordo confusus, qua figura  
frequentius utitur in Epistola hac. 
14.  Mortis . Quasi aliquis diceret: An Deus Pater  
morti tradidit Filium suum? Ita, inquit:  Qui enim  
 sanctificat, et qui , etc. 
15.  Mortis, gloria , id est, mortis ita susceptae, ut  
pro salute hominum gustaret mortem, hoc est cui  
jungitur:  Ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem ,  
alioquin nisi gustaret pro omnium salute mortem,  
cassa esset et irrita. 
16. AMBROS.  Ut gratia Dei . Ipsum gratiam nominat,  
qui pro omnium salute gustavit mortem;  
proprie gustavit, quia brevi tempore in illa fuit. 
  |  
  |