Ad quintum dicendum, quod Leo Papa dicit, quod non debet ibi addi haec
praepositio «in», ut dicatur: «Et in unam sanctam catholicam» etc., sed debet
dici: «Et unam sanctam» etc. Anselmus vero dicit, quod potest dici, «In unam»,
inquantum in isto effectu intelligitur veritas increata, scilicet ut sit sensus «In
unam sanctam», idest in Spiritum Sanctum unientem Ecclesiam.
Ad sextum dicendum, quod, sicut dictum est, articulus est indivisibilis veritas
supra rationem existens: et ubi occurrunt diversae difficultates, quibus hoc
quod dicitur, est supra rationem, oportet ponere diversos articulos. Ponere
autem Deum sepultum, non habet aliam difficultatem, quam ponere eum passum
vel mortuum; et ideo totum hoc comprehenditur sub uno articulo. Sed nativitas
habet aliam difficultatem praeter difficultatem conceptionis: quia in conceptione
est difficultas ex hoc quod Deus homo factus est, et quod est facta conceptio
sine virili semine: in nativitate autem ex hoc quod clauso Virginis utero
exivit: et ideo sunt duo articuli.
Ad septimum dicendum, quod ex parte potentiae Filii ponitur opus quod in
natura assumpta operatus est quantum ad septem articulos, ut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod, sicut dicit Innocentius tertius, Nicaena synodus
praecipue congregata fuit contra Arium, qui negabat Filium esse verum
Deum; et ideo descensus ad inferos suppressus fuit, in quo maxime videbatur
derogari Divinitati Filii. Vel dicendum, quod quia illud symbolum editum est ad
manifestandum fidem contra haereticos; nullus autem error acciderat de
descensu ad inferos: ideo illum articulum explicare non curaverunt, sed implicite
posuerunt in articulo de resurrectione, in quo intelligitur terminus a quo
resurrexit: sicut in articulo conceptionis implicite tradiderunt articulum nativitatis,
quia non fuerat de nativitate aliquis specialis error.
Ad nonum dicendum, quod quia quidam philosophi posuerunt mundum creatum
a Deo et tamen ab aeterno fuisse, ut Augustinus dicit;
ideo symbolum Nicaenum, quod specialiter ad evacuandos errores editum fuit,
posuit Factorem, quod magis ostendit initium durationis mundi, et quod est a
Deo agente per voluntatem, non per necessitatem naturae.
Ad decimum dicendum, quod fides de corpore Christi et de omnibus sacramentis
et de clavibus et de omnibus huiusmodi includitur in articulo qui est de
effectu gratiae, qui est: «Sanctam Ecclesiam catholicam»; et ideo in Nicaeno
symbolo additum est: «Confiteor unum baptisma». Quidam tamen dicunt, quod
reducitur ad articulum de passione. Sed primum est probabilius.
|
|