5. De sapientia
[1] Sapientia est proprietas, ratione cuius sapiens intelligit. Est
autem sapientia principium uniuersale in intellectiuo, intelligente,
intelligere, intelligibile et intellecto extensum, nec praeter
eos aliquid intelligi potest, nec ultra terminos istos potest extendi
sapientia nec praeter istos complementum habere; et cum deficit
in aliquo, contingit eam deficere ratione alicuius istorum.
Sub sapientia humanum intellectum consideramus de intellectiuo
et intelligibili constantem. Habet autem esse intelligibile
duobus modis, uidelicet intelligibile propinquum et intelligibile
remotum; propinquum quidem est ipsum, quod est de essentia
et natura ipsiusmet intellectus; remotus uero duobus modis existit,
uidelicet ipsum, quod cum ipso intellectu per coniunctionem
unitum est, scilicet potentiae humani corporis, quae sunt elementatiua,
uegetatiua et sensitiua et imaginatiua; sunt enim istae intelligibiles,
cum intellectu coniunctae, cum de illis et de anima
rationali constet homo et attingatur hoc intelligibile ab intellectu
in proprio seu propinquo intelligibili ipsius intellectus, cum eo
coniunctus.
Sed est aliud intelligibile magis ad hoc remotum, uidelicet illud,
cum quo intellectus non est coniunctus sed potius disparatus;
et istud est earum rerum, quae intelligi possunt, sicut elementorum,
plantarum, animalium, metallorum, caelorum, angelorum
et Dei. Hoc siquidem intelligibile attingit intellectus in suo
proprio intelligibili, conuertendo similitudines exteriores in similitudines
interiores; sed ad hoc concurrunt cetera principia huius
Artis, sine quibus intellectus intelligibilitatem rerum attingere
non potest.
Et ideo, quoniam sub ratione bonitatis, bonum est intelligere
et quoniam magnitudo existit ratio, quare sapientia est magna, et
sub ratione durationis est intelligere durabile, et sub ratione potestatis
possibile et sic de aliis, extendit se simpliciter intellectus
per suam propriam intellectiuitatem et intelligibilitatem et per
propriam aliorum principiorum naturam in intelligere, intellectiuo,
intelligente et intelligibili et intellecto. Vnde considerando
haec omnia, quae de principiis dicta sunt, potest regulari et ordinari
uoluntas ad bonum amandum et intellectus ad uerum intelligendum.
/*
[2] Sapiens amor est ille, in quo amans scit amati sui bonitatem,
magnitudinem, durationem et cetera; sed in hoc amore non
posset amans ista scire, nisi in ipso amore esset essentiale amatiuum,
essentiale amatum et amabile et essentiale amare, constantia
de essentia et natura amoris et bonitatis, magnitudinis et cetera.
Iste quidem amor, de cuius essentia amatiuum, amabile, amatum
et amare constant, est amor sapiens iste, termini cuius per totam
intensionem et extensionem essentiae sapientiae consistunt.
His igitur sic de necessitate existentibus, posito definitionem
amoris esse ueram, doctrina traditur per ista, quae nunc dicta
sunt, quomodo amor ligabilis est ad bonum et intellectus ad uerum,
eo quod ipse amor, in quo scit amans amati sui bonitatem
et cetera, amabilis est in magnitudine bonitatis, durationis et cetera.
Similiter et ipsa sapientia, in qua diligit amans sui amati bonitatem
et cetera.
[3] Ad inquirendum uinculum amandi bonum et intelligendi
uerum et ad attingendum amabilitatem huius uinculi, requirit Ars
amatiua deduci istas duas definitiones ad quintam regulam, discurrendo
cum illis per ipsam regulam de paragrapho in paragraphum
continue, donec istae duae definitiones et regulae correspondeant
ad inuicem in similitudinibus et concordent intellectu
et uoluntate, sumentibus similitudines rerum realium in humana
ratione; ita quod ex eis aedificant unum amorosum et scientiosum
conceptum, in quo res reales amabiles consistunt et intelligibiles,
sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, uelut in
ipsa regula cum ipsis definitionibus patet. Est ergo hic amorosus
et sapidus conceptus, uinculum amandi bonum et intelligendi
uerum, quod est huius amantiae subiectum.
6. De volvntate
[1] Voluntas est proprietas, ratione cuius bonitas, magnitudo et
cetera, sunt desiderabiles. Est quidem uoluntas uniuersale principium,
quod naturalem habet inclinationem ad amandum amabilia
et ad odibilia odiendum. Sed ipsa uoluntas, quae est animae
rationalis potentia, de bonitate et cetera, constat, quoniam
haec omnia principia ad uoluntatem constituendum influunt de
se ipsis, ut ea, quae desiderabilia sunt, amet.
Ad constituendum etiam uoluntatem consistit amor unum de
illis substantialibus principiis, de quibus uoluntas ipsa constat;
et ex ipso amore maiorem assumit uoluntas similitudinem et
proprietatem, quam ex aliquo aliorum principiorum, cum sub ratione
amandi sit ex eis constituta. Et quod est de amore ad uoluntatem,
idem est de sapientia ad intellectum, constitutum ex eis
sub ratione sciendi, et de duratione ad memoriam, ex eis constitutam
sub ratione memorandi.
Amor autem est duobus modis considerabilis, uidelicet substantialis
et accidentalis. Amor quidem substantialis consistit una
pars substantialis animae rationalis, ex substantialibus principiis
persistentis, sed accidentalis amor similitudo est et figura substantialis
amor, cum quo scilicet accidentali res amabiles uoluntas
assumit. Amor uero substantialis de duobus, scilicet de amatiuo
et amabili, constat, quae sunt amoris essentiae, de quibus
substantiale et insensibile naturaliter procedit amare, intra totam
ipsam animam rationalem consistens. Ex hoc siquidem amare
substantiali, amare influitur accidentale, similitudo illius, concurrentibus
in hoc influxu ceteris substantialibus principiis ipsius
uoluntatis; et secundum coadiuuantiam mutuam ipsorum principiorum
ad illam influentiam et secundum humani corporis dispositionem
et disparatorum proportionem ad eandem, sequitur
ipsa similitudo, quae est amare accidentale.
Hoc igitur amare accidentale est ipsum amare, quod inquirimus
et quod ad amabilia bona ligare cupimus; ad alligandum
uero illud necesse est memoriam et intellectum cum omnibus
suis principiis adiuuare. Nam, ex hoc, quod memoria recolit amabilia
et intellectus intelligit illa, concurrunt in illa attinctione bonitas,
magnitudo et cetera, ligantes memoriam ad recordandum
et intellectum ad intelligendum illa amabilia; et imponit ibidem
bonitas, sub ratione sui, nodum unum et magnitudo, sub ratione
sui, alium nodum et duratio, sub ratione sui, nodum alium et sic
de aliis principiis, cum sit bonum, magnum, perseuerabile et cetera,
recordari et intelligere ipsa amabilia ueritatis; et ideo amatiuum
ad amabile de necessitate ligatur, cum de principiis substantialibus
habet fieri, quod dictum est. Hoc autem amatiuum
est ipsum, quod inquirimus et ad quod ligandum ad amare bonum
doctrinam tradimus per haec iam dicta.
[2] Desiderosus amor est ipse, in quo sunt amabiles bonitas,
magnitudo et cetera. Est autem desiderosus amor, quia bonitas,
magnitudo et cetera, sunt desiderabiles in amore; aliter deficeret
bonitas sibi ipsi et magnitudini et cetera, et e contrario, et implicarentur
in hoc defectu malitia, paruitas et cetera contraria principiis
huius Artis; sunt ergo bonitas, magnitudo et cetera,
desiderabiles in amore, quod tamen esset impossibile nisi in
amore essent essentialia amabundosum, amorosum, amatiuum,
amans, amabile, amatum et amare et in bonitate bonibundosum,
bonosum et cetera, et sic in ceteris principiis huius Artis. Quoniam,
praeter hos terminos essentiales, non possunt ipsorum
principiorum definitiones esse uerae, nec eorum desiderabilitas
esset essentialis sed potius accidentalis; et sequeretur inde ipsa
principia fore nobiliora in suis accidentalibus partibus, quam in
substantialibus, quod esset malum, paruum et cetera.
Recolligendo igitur in memoria et intellectu haec omnia, quae
dicta sunt et discurrendo per huius Artis principia, ut dictum est,
innodantur ad inuicem alia principia cum aliis, ad alligandum
amatiuum ad amabile et intellectiuum ad intelligibile et unum quodque
illorum suum nodum et suam propriam actionem naturalem
ibidem imponit.
[3] Secundum ea, quae ex duabus praemissis definitionibus
dicta sunt, innuit haec amantia deductionem fieri ad sextam regulam,
concordando illa cum ipsa regula; ita uidelicet ut, sicut
intellectus suas amabiles potentias inferiores transcendit, attingens
in uirtute sua id, quod intelligere secundum ipsas potentias
non potest, sic amatiuum sua amabilia inferiora transcendat et in
uirtute et natura sui diligat eas super illam amabilitatem, quam
ea, quae substant uoluntati, per se habent.
Deinde innuit Ars quod, sicut intellectus ascendit ad intelligendum
Deum supra se ipsum, sic ascendit amatiuum supra se ipsum
ad amandum Deum et super id, quod de illo intelligit intellectus,
ipso amante desiderante plus amare Deum, quam amet
eum et plus etiam, quam intellectus intelligat illum. Et ad hanc
quidem necessitatem attingendam potest induci uoluntas, desiderans
ipsam Dei entitatem, quam intellectus in praesenti uita
nequaquam attingere potest, sed in obiecti similitudine attingit
eam. Consimili modo potest induci uoluntas ad cetera realia, sicut
ad bonitatem, magnitudinem et cetera, quas intellectus attingere
non potest, sed eas in earum similitudinibus apprehendit.
/*
Itaque superascendente uoluntate ad amabilitatem realem,
transcendit amatiuum ad similitudines amabiles existentes, figura
amabilitatis realiter formalis; et in hoc transcensu annectit se uoluntas
ad amandum bonitatem, magnitudinem et cetera, similitudinum
existentium in ratione, in qua res reales desiderat amatiuum.
/*
7. De virtvte
[1] Virtus est origo unionis bonitatis, magnitudinis et cetera, in
uno bono, magno et cetera. Est etiam uirtus uniuersale principium
dupliciter acceptum, quoniam alia est uirtus substantialis
et alia est uirtus accidentalis. Substantialis quidem est illa, quae
substantialis pars substantiae consistit, habens in se agens substantiale
et agibile substantiale, de quibus substantialis exitus
nascitur, existens de ipsamet essentia substantiae, de quo nascitur
accidens relatum ad bonitatem, magnitudinem et cetera, cum
ipsa sit accidentalis uirtus bonitatis et cetera, in quantum de uirtute
substantiali habituatus est. Haec autem accidentalis uirtus est
exitus de unione bonitatis, magnitudinis et cetera, procedens in
uno bono, magno et cetera, quod est ipsa substantia, de suis
partibus substantialibus et accidentalibus unita.
In hac ergo substantia creata existit uirtus id, quod ipsa est,
prout est pars substantialis; et nihilominus est ipsamet uirtus bonitatis,
magnitudinis et cetera, pro eo quod, extendendo se per
principia in constitutione substantiae ex eis constante, consistit
habitus eorum procedens in eis, sub ratione habitus, qui est uirtus
accidentalis, existente uirtute substantiali in se ipsa parte substantiali.
/*
Virtus igitur, existens id, quod ipsa est, et multiplicans se ipsam,
per quanto cuiuslibet aliorum principiorum uirtus existit,
procedit substantialiter et accidentaliter in constitutionem substantiae
de omnibus principiis productae sub agente naturali,
quod sub generationis ratione producit eam, multiplicans speciem
suam. Haec autem substantia, ex substantiali et accidentali
uirtute genita seu producta, naturalem habet inclinationem ad
uirtutis operationem secundum illam uirtutem, de qua constat;
sicut homo, qui naturaliter aptus est uti uirtute, cum substantialiter
et accidentaliter, ut dictum est, de uirtute sit unitus, qua naturaliter
in suis principiis interioribus utitur uiuendo, uidelicet
recolendo, intelligendo et diligendo, uidendo et audiendo, odorando,
gustando, palpando, mouendo et cetera. Ideoque naturalem
habet homo inclinationem ad utendum uirtute in operibus
exterioribus, quae scilicet uirtus est moralis existens figura intrinsecae
uirtutis; et haec est illa, quam hic artificialiter indagamus.
/*
Nec tamen haec uirtus de necessitate constat; est enim uoluntaria,
ut uoluntas sit libera diligere bona opera et eorum odire
contraria; data est quidem libertas uoluntati, quoniam Deus dignus
est amari libere et ut etiam uoluntas possit meritum adipisci.
Et quod est de libertate uoluntatis, idem est suo modo de libertate
intellectus. Et licet uoluntas sit libera diligere, nihilominus
ligabilis est et cogibilis uirtutes morales diligere, secundum intrinsecam
uirtutem supra dictam, agente naturali mouente se ipsam
ad uirtutes morales, amandum secundum sua naturalia principia
uirtuosa.
Hanc autem alligandi coactionem ostendit Ars, dans de uirtute
intrinseca cognitionem per mutuam mixtionem principiorum ad
inuicem, secundum huius Artis processum, recipiendo concordantiam
operum extrinsecorum ad intrinseca opera, sicut intrinseca
opera ad extrinseca similitudines suas influant, sicut in
intrinseca substantiae uirtute consistunt.
[2] Virtuosus amor est ille, de quo uirtuosum oritur amare. De
uirtuoso quidem amore oritur amare uirtuosum, quoniam amare
nascitur de amatiuo uirtuoso et amabili uirtuoso, de quibus est
amor existens pars animae, ut supra in definitione uoluntatis dictum
est; et habituatus est hic amor de uirtute in suo proprio
amatiuo et amabili, de quibus amare interius oritur uirtuosum et
fit ex hoc amor interior naturaliter uirtuosus.
Hic autem amor in interioribus consideratus, naturalem infert
appetitum considerandi uirtuosum amorem, unde uirtuosum
amare ex amatiuo uirtuoso procedit, uidelicet ex homine uirtuoso,
qui diligens considerat illa uirtuosa exteriora, quae uirtuose
sunt amabilia, ut ipse amatiuus uirtuosum amare concipiat
de similitudinibus interioribus et exterioribus uirtuose amabilibus
unitum, ad quas uoluntas ita est artificialiter alligabilis, secundum
huius Artis processum, miscendo principia secundum huius Artis
distinctiones, sicut in arte musicae nota interior ad exteriorem.
[3] Ea igitur, quae de praesentibus definitionibus dicta sunt,
sunt cum septima regula ad propositum applicanda ita quod de
totis tribus uniuersale formetur, in quo particularis inuestigatio
fiat secundum naturam regulae et ipsarum definitionum, amando
et intelligendo concordantiam inter ipsum particulare et uniuersale
suum, in concordantia regulae et definitionum; ut sic uirtus
accidentalis oritur quanta, qualis, relata et cetera, de uirtute substantiali
in substantialem bonitatem, magnitudinem et cetera, in
unum uirtuosum amare bonum, magnum et cetera, per quod
amor est uirtuosus et ratione cuius etiam particulare est amabile,
si cum eo concordet, cum ipsum uirtuosum amare sit amabile et
affirmabile, sed odibile est ipsum particulare et negabile, si contrarietur
eidem.
Et propter hanc amabilitatem, affirmabilitatem seu odibilitatem
et negabilitatem, est amor annexibilis ad bonum amare et intellectus
ad intelligere uerum, in applicatione praedicta, sicut alicuius
particularis amor magis annexibilis est ad amare bonum
sub ratione substantialis amoris quam accidentalis; et magis sub
ratione relationis quam quantitatis, et quantitatis quam qualitatis,
et actionis quam passionis, et situs et habitus quam temporis
et quam loci.
8. De veritate
[1] Veritas est id, quod est uerum de bonitate, magnitudine et
cetera; et uerificare est id, quod est uerum de bonificare, magnificare
et cetera. Est autem in substantia ueritas substantiale principium,
ut substantia de substantiali ueritate constet et ut bonitas,
magnitudo et cetera, habeant uerum subiectum, quod sit essentialiter
ueritas, in quo distent a falsificare et non esse.
Ipsam etiam ueritatem, quae est uerum de bonitate, magnitudine
et cetera, duobus modis habet esse, uidelicet substantialis
et accidentalis; substantialis est illa, quae est pars substantiae
ceteris partibus substantialibus substantiae subiecta, ut uerum sit
ipsam substantiam et partes eius esse. Aliter nec substantia neque
partes eius essent uerae, nec aliquid opus de ueritate fieret;
neque substantialis Dei ueritas similitudinem suam influeret substantialiter
in creatis; neque partes substantiales substantiae non
possent continue consistere extensae aliae in aliis; neque posset
esse ipsa substantia sub ratione ueritatis actiua, quoniam suamet
ueritas in proprio uerificatiuo subesset passiua, cui nequaquam
uerificabile proprium conueniret, unde sequeretur priuatio ueri
et uerificandi necnon esset definitio ueritatis impossibilis sed potius
oppositum eius necessitaretur: Quod est manifeste impossibile,
quare ueritatem necessarium est partem substantialem esse.
Ex hac siquidem ueritate substantiali ueritas oritur accidentalis
in principiis substantiae; nam ex hoc, quod bonitas, magnitudo
et cetera, non possunt esse sine ueritate, procedit ueritas accidentalis
de substantiali in bonitatem, magnitudinem et cetera, ut
existant bonitas, magnitudo et cetera; quoniam, si ueritas nihil
esset, non possent existere nec e contrario; haec autem ueritas
accidentalis de bonitate, magnitudine et cetera, constat in hoc,
quod ipsa bonitas et cetera, de ueritate uerificantur, eo modo
etiam sicut ueritas et cetera, de bonitate bonificantur et sic de
aliis consimili modo.
Haec igitur ueritas, de qua bonitas et cetera, uerificantur, substantialis
est et accidentalis, sicut patet in igne et aere: Ignis
namque calefaciens substantiam aeris infundit suum accidens,
quod est calor, in substantiam aeris, quia substantiam caloris,
quod est substantia ignis, ignit aerem, et sic est ignis uerificatus
substantialiter, quia ignitus, et uerificatus accidentaliter, quia calefactus;
et sic constat substantia composita substantialiter et accidentaliter
ex elementis eodem modo. Substantialis ueritas, uerificans
accidentaliter bonitatem et cetera, infundit ueritatem
suam accidentalem in bonitatem, magnitudinem et cetera, quae
sunt partes substantiae, quia uerificat eas substantialiter; nam
etiam ex hoc, quod accidentalis ueritas infunditur per omnia ipsa
principia et quod non potest dimittere subiectum suum proprium,
transit substantialis ueritas ipsa substantialia principia
substantialiter uerificatum; et sequitur substantiale uerum, bonum,
magnum et cetera, quod est substantia substantialiter et accidentaliter
de ipsis principiis constituta.
Ex hac etiam ueritate intrinseca substantiae, de qua partes ipsius
substantiae uerificantur et per quam existunt in uero, procedit
extrinseca ueritas in uirtutes morales. Et haec est obiectum
nostrum, quod inquirimus, ad quod sunt alligabiles intellectus,
cum sit uerum et uoluntas, cum sit bonum; nam ex hoc, quod
obiectum intellectus est bonum, est ad illud alligabilis uoluntas;
et quoniam obiectum uoluntatis uerum est, fit ad illud alligabilis
intellectus. Ad istud autem obiectum alligantur intellectus et uoluntas,
cum homo intelligit et diligit ueritatem intrinsecae substantiae
et ipsam substantiam ueram.
[2] Verus amor est ipse, qui ab odibili amore falso distat. Ex
hoc enim, quia ueritas bonitatem, magnitudinem et cetera, uerificat
amari et e contrario, distat a falso amore uerus amor in se
ipso et in bonitate et cetera, uerificatus. Est autem falsus amor
cum in bonitatem, magnitudinem, amorem et cetera, ueritas moraliter
non procedit, sed potius influit intrinseca ueritas substantiae
exterius ad uitia dissimilitudinem suam, quae est falsus, malus,
paruus et priuatus amor, existente quolibet ipsorum principiorum
otioso mittere similitudinem suam extra. Hic igitur falsus
amor odibilis est, a quo distat uerus amor, tunc cum ueritas et
amor procedunt in cetera principia, transmittentia similitudines
suas exterius contra dissimilitudines suas. Et ob hoc in odibilitate
falsi amoris et in distantia ueri amoris ab amore falso, connexibilis
est uoluntas ad bonum amandum, sequendo modum
ante dicti processus.
[3] Secundum ea, quae de his duabus definitionibus dicta sunt
et secundum processum octauae regulae, potest ars haberi ligandi
uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum,
uelut in ipsis definitionibus cum praedicta regula patet.
Nam eo quod ueritas est id, quod est uerum de bonitate, magnitudine
et cetera, et eo quod uerus amor est ipse, qui ab odibili
amore falso distat, et quia regula octaua existit clarificatio motus
et alligationis, repraesentatur ordo uel processus, per quem naturaliter
procedi potest ad mouendum uoluntatem se ligare ad
amorem boni et intellectum ad intellectionem ueri, considerando
mobilitatem et ligabilitatem naturales, quae in regula continentur,
et uerum, quod de ueritate in bonitate et bonum, quod de
bonitate in ueritate consistit; et considerando etiam ipsum uerum,
quod de ueritate in magnitudine et ipsum magnum, quod
de magnitudine in ueritate consistit; et sic de ueritate in duratione
et cetera.
Et ex his omnibus ueris, existentibus distinctis sub ratione distinctionis
principiorum substantialium in substantia, constat
unum uerum, quod est ipsa substantia, in quo naturaliter distat
uerus amor ab odibili amore falso. Ex hoc ergo, quod interiora
sunt opera mobilia ligabiliaque ad substantiam constituendam,
sunt mobiles similitudines ad extra, ut moraliter uerum constituant
conceptum habituatum et compositum de uero constante
de bonitate, magnitudine et cetera, aliis similitudinibus ligatis
cum aliis, quemadmodum elementa in elementato cum suis qualitatibus
ad inuicem alligata consistunt; uirtute igitur huius cognitionis
possunt, scientes hanc amantiam, suam ueritatem artificiose
mouere ad bonum amandum et suam ueritatem ad uerum
intelligendum.
|
350
355
360
365
370
375
380
385
390
395
400
405
410
415
420
425
430
435
440
445
450
455
460
465
470
475
480
485
490
495
500
505
510
515
520
525
530
535
540
545
550
555
560
565
570
575
580
585
590
595
600
605
610
615
620
625
630
635
640
645
650
655
660
665
670
675
680
685
690
695
700
|