Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 80


XXXV.
DE SIGNIS CONCLUSIONIS
Quia igitur conclusio ex premissis dependet
et quantum ad sententiam et quantum ad orationis continuationem,
aliqua pars debet intervenire media cuius
vinculo coniungatur. Potest ergo ibi participium
eleganter existere, ut si dicam : Rogo vos quod indigentie
mee dignemini subvenire, scientes quod sine vestro
auxilio in litterali studio permanere non possum.
XXXVI.
DE SIGNIS RESPECTIVIS
Quandoque interponitur aliqua particula circa
finem petitionis que alteram introducit, scilicet : adeo,
aliter, tantum, ita, cui postea respondebit alia pars in
principio conclusionis posita, ut si dicam : Rogo vos
quatinus modo vestrum patrocinium taliter conferatis,
quod vestro ausilio fructum valeam consequi de labore.
XXXVII.
DE ARTIFICIALI ORDINE PARTIUM EPISTOLE
Postremo sciendum est quod licet partes epistole,
ut dictum est, naturaliter ordinentur; tamen exordium,
narratio et petitio possunt naturalem ordinem

Torna all'inizio