Impossibile . Rationem reddit cur non expediat  
primam fidem relinquere et in peccata cadere; non  
enim revertentes jam ultra baptizari possunt in remissionem  
peccatorum, sicut prius. 
6.  Dei verbum , id est, Patris, qui in perceptione  
corporis et sanguinis ejus gustatur. 
7.  Crucifigentes . In semetipsis crucifigunt Filium  
Dei, et ostentui, id est contumeliae habent qui, gratiam  
ejus vilipendentes, in peccatis jacent. 
8. AMBROS.  Terra enim saepe . Hic declarat quod hi  
ad quos ejus sermo fuit, susceperunt et combiberunt  
verbum coelestis doctrinae. 
9.  Et generans herbam . Nihil sic opportunum sicut  
fides in Filium Dei et vita optima. 
10.  Proferens autem . De his spinis Dominus dicit  
quia cura hujus saeculi et deceptio divitiarum praefocant  
verbum, et infructuosum efficitur. 
11.  Maledictio proxima . Quantam habet solationem  
hic sermo maledictioni proxima, non maledicta;  
quae enim necdum in maledictionem incidit,  
sed proxima est et longe fieri potest. 
12.  Cujus consummatio in combustionem . Haec  
combustio non erit, nisi quis usque in finem permaneat  
in peccatis. 
13.  Et omnis controversiae . Si hominum juramento  
credendum est, quanto magis Dei qui nec falli nec  
mentiri potest? 
14. LANFR.  Ut per duas res . Jusjurandum, et per  
semetipsum, quibus immobile sit quod dicitur. 
15. AMBROS.  Sicut anchoram habemus . Sicut anchora 
non permittit navim circumferri, licet venti  
commoveant eam, sic spes fide roborata introducit  
(54) Haec non videntur cohaerere cum praecedentibus.
  |  
  |