[1275A] totius reipublicae Christum, qui in coelis est, adoravi;
cujus instinctu, cujusque fiducia perniciosissimum
esse existimans sceleratissimis et miserrimis homuncionibus
divinitatis majestatem ascribere, atque
eorum supplicando simulacris, Creatorem omnium
rerum offendere, statui ea manibus meis confringere,
et quidquid inerat argenti vel auri pauperibus
erogare; idque nocte transacta peractum est.»
Urbanus autem ad haec nullo modo assensum praebere
poterat, quod ostii obseratione, et excelsae
turris altitudine ad eam hominibus negabatur ingressus.
Cumque secum plurima volveret, et prae nimio
dolore obstinata per domum mente incederet, casu
fenestrae incumbens, videt repente resticulos, quibus
abinde hujusmodi facti conferebatur fides. Tunc
[1275B] immensa accensus ira, et ultra quam parentibus
conveniat in liberos saeviens, alapis et calcibus
mitissimam prolem aggreditur. Suggerebant autem
milites circumstantes, uti eam paterne afficeret, et
suasoriis insinuationibus, quid in re esset exquireret,
simulate addentes non esse verisimile feminam,
tam solertem, tamque in Romanis legibus eruditam
ejusmodi patri voluisse inferre injuriant, unde jure
civili testamento paterno exhaeres merito scriberetur,
sicque rebus privata haereditariis improvide
aut voluntarie sibi obesse videretur. Beata Christina
respondit: «Si hoc leges constituunt, hoc volunt,
ad hoc spectant, ut omnes, qui opprobria patribus
ingerunt, eorum possessione priventur, vestra
sententia jure plectemini, qui, a vestro Creatore
[1275C] divisi, qui ad similitudinem suam creavit, daemonibus
vos ultroneos exhibetis. Ego vero ejus haereditatem
jure obtineo, in qua mihi cohaeres Christus
est, concives angeli, consortes apostoli, consocii
martyres, amici confessores, affines virgines; ubi
nullus mihi subrogabitur haeres, nullus praetor poterit
bonorum possessionem adimere, nullus audebit
exactor pensitatione vexare fiscali.» Urbanus dixit
ad haec: «Resipisce, temeraria, et ab intentione
nefaria animum averte; afferto deos, quos abscondisti,
et libato eis, alioquin in membris tuis tanta
poenarum genera experieris, quanta te in alienis
solum vidisse terreris.» Beata Christina repondit:
«Deos tuos desine ulterius, Urbane, perquirere;
cum quid de eis laudabiliter gestum sit recognoveris,
[1275D] tam male animatus, atque immemor sui, ut in
pretiosissimo metallorum nitore daemonum imagines
caelatas patiatur, et non qua potest celeritate tam
nefanda monstra eliminet.» Urbanus dixit: «Ergone
fortissimi Jovis imaginem auream delesti?» Beata
Christina respondit: «Ego totam massam tali pollutione
dedecoratam in frusta distribui, ne et ea
. . . . Jovis effigiem insensatam deleverim.»
Mox Urbanus incredibili furore correptus: Extendite
eam pronam, inquit militibus, et atrociter
fustibus castigetur, ut animadvertatur quanto exitio
digna sit, quae deos immortales atroci injuria violaverit.
His jussis duodecim, qui vicissim parerent electi,
|
|